Buch 
Nicodemi Frischlini, de astronomicae artis, cum doctrina coelesti, et naturali philosophia, congruentia ex optimis quibusque graecis latinisque scriptoribus, theologis, medicis mathematicis, philosophis & poetis collecta libri quinque. Passim inserta est huic operi solida divinationum astrologicarum confutatio ...
JPEG-Download
 

NICODEMI FRISCHLINI.mos omnium, putant, sideralem scientiam, praesertimAstrologicam et superstitiosam, effecisse Chaldaeos, quiBabyloniorum& Aßyriorum vates fuêre. Nam hidu-ce Nimrodo(quietiam postea Saturnus Babylonius estdictus) occuparunt planiciem Sinear:& cùm coelum exomni parte patens, atque apertum intuerentur, cœperuntaccuratius obseruare sidera: quemadmodum hoc Cicerotestatur lib. i de Diuinat. Ab his ergo nomina Planetis indita sunt: quae ostendunt, inuentores huius artis es-se Chaldaeos& Babylonios. Nam horum Reges diceban-tur Saturni, Ioues& Hereules, sicut testatur Berosus& Menophon in Aequiuocis. Plinius quoque affirmat, suaaetate adhuc durâsse templum louis Beli apud Babylo-nem: qui inuentor fuerit sideralis scientiae, lib. 6. cap. 26.Ex his Chaldaeis fuit Berosus, qui teste Vitruuio, priusula maeEgei.mus in insula& ciuitate consedit: ibique aperuit Di-sciplinam(lib. 19. de Architect, cap. 4.& 8.) Ita à Chal-dais ad Graecos peruenit Astrologiae scientia. Pliniusrefert lib. 7. cap. 37. Athenienses huic Beroso statuaminaurata lingua publicè in gymnasio dicâsse, ob diuinaspraedictiones. Eandem artem tradiderunt, post Baby-lonios, Aegyptij propter aëris qualitatem: quòd nullis inea regione nubibus subtegitur coelum: vt ait Plato in E-pin.& Lactant. lib. 2. cap. 14. Ab his Eudoxus syde-rum motus in Graeciam transtulit, vt docet Seneca lib.7. Nat. cap. 3. Plura de vtrisque leges apud Gregor. Na-zianz. in Orat. 2. aduers. Iulian. apud Platon. in Epino-mide.