Buch 
Nicodemi Frischlini, de astronomicae artis, cum doctrina coelesti, et naturali philosophia, congruentia ex optimis quibusque graecis latinisque scriptoribus, theologis, medicis mathematicis, philosophis & poetis collecta libri quinque. Passim inserta est huic operi solida divinationum astrologicarum confutatio ...
JPEG-Download
 

LIB. IIII. ASTRONOMIAE334Astrologi, quoniam vires atque influxus quosdam side-ribus, à natura illorum alienos tribuerunt: idcircò diui-sis diebus noctibusque in duodecim portiones: singulas ho-ras singulis Planetis, tanquam dominis illarum aßigna-runt: obseruato ordine; quo Planetarum Coeli sunt col-locati. Ita alium diem Soli alium Lunae, alium Marti,alium Mercurio attribuerunt: proptereà quòd Sol autMars aut Mercurius, primam illius diei horam, ex sen-tentia Chaldaeorum gubernarit. Quàm autem friuola&omni ratione carens isthaec sit ratio, hoc calculus ipsemotluculentißimè testatur. Quòd enim diem illum, qui se-quitur nostrum Dominicum, appellant Astrologi diemLunae, hanc habent rationem, quia Luna primam illiusdiei horam sibi vendicet. Sic enim numerant horas, abinitio diei Dominici, ad illius initium, quem vocant Lu-nae diem. Primam horam dici Dominici obtinet Sol, vn-de& dies Solis dicitur: secundam Venus(Venus enimsequitur Solem in Coelo) tertiam Mercurius, quartamLuna, quintam Saturnus,(Nam à Luna semper redi-tur ad Satanum, velut ab infimo ad summum) sextamIuptter, septimam Mars, octauam iterum Sol, nonamVenus, decimam Mercurius, vndecimam Luna, duode-cimam Saturnus. Atque has horas vocant diurnas. Nunceadem ratione numerant nocturnas. Primam enim no-ctis horam poßidet Iupiter, secundam Mars, tertia Sol,quartam Venus, quintam Mercurius, sextam Luna, se-primam Daturnus, octauam Iupiter, nonam Mars, de-cimam