NICODEMI FRISCHLINI.453rum praedictiones, de anni tempestatibus, aut morbis,aut aliis euentibus, quorum causas falsò assignant astris.»Nam Eclipses habent ratas causas: propter perpetuos etaequabiles orbium motus: per se,& sua natura immuta-biles. Luna enim& Sole diametraliter coniunctis, ne-cesse est fieri observationem Solis. Itaque Solis defectio-nes& Lunae, praedicuntur in multos annos ab bis, qui si-derum cursus,& motus numeris persequuntur. Ea enimpraedicunt isti, quae naturae neceßitas perfectura est: vt aitCicerolib. 2. de Diuin. Quare demonstratio est futuraeEclipsis, quae ex propria sumitur causa, nempe ex motucaelestium corporum, perpetuò aequabili: non autem prae-dictio est Eclipseos.At Christus tamen praedixit fore signain Sole& Luna?Christus ea praedixit signa, quae nunquam fuere priùs.At Eclipses Solis et Lunae iam olim ante Christum na-tum fuêre. Quomodo igitur praeteritarum& ordine cer-to contingentium, aut potius necessariarum rerum, sitpraedictio? Nam Eclipsin praedicere, idem est, quod di-cere, canem esse parituram catulum, non vitulum. Ri-diculi sunt igitur, qui verba Christi prophetica trabuntad Eclipses: quae non praedici, sed praemonstrari possunt:propter certum naturae ordinem,& propter verbumDei: quod astra in suo cursu non possunt transgredi:teste regio Psalte. Quin imò, vt viderent posteri Chri-stum non loquide rebus vulgaribus, addidit ipse, appa-Ffriturum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicodemi Frischlini, de astronomicae artis, cum doctrina coelesti, et naturali philosophia, congruentia ex optimis quibusque graecis latinisque scriptoribus, theologis, medicis mathematicis, philosophis & poetis collecta libri quinque. Passim inserta est huic operi solida divinationum astrologicarum confutatio ...
Entstehung
JPEG-Download
verfügbare Breiten