Band 
Tomus secundus.
Seite
498
JPEG-Download
 

498

De inveniendo Paschate.

illud ipsum, qvod Judaeis exprobravit Imperator Constantinus inConciiio Nicaeno. Et per necellariam conseqventiam, qvia Gre-goriani ex ipsorum methodo sumunt hanc Lunam decimam qvar-tam completam pro genuino termino Paschali, celebrabunt Paschasuum in mense duodecimo die 25 Martii, adeoqve uno, eodern-qve anno geminum Pascha facient, contra mentem Concilii Nicae-ni : Nam uno eodemqve anno geminum Pascha facere pr of ecto non su-stinebimus, inqvit Constantinus. At Judaeos ita subinde peccaretestatur Epiphanius, ipse origine Judaeus, Heeres. LXX. Audiano-rum §. y. Nec/ve Pascha ante celebrari potest, qvam JEqvinoctiumpraeterieritj qvod 'Judaei neqvaqvam observant, apud qvos depravata& turbata Junt omnia. Ut autem ex ipsis Judaeis extrahamus cano-nes Paschales, notandum,

(1.) Pascha non debere celebrari ante vel insEqvinoctio; ad M-qvinoctium autem accurate loqvendo pertinet nycthemeron, cu-jus dies aeqvalis nocti, adeoqve & ipse dies /Eqvinoctialis, qvopraeterito, fas primum erat Judaeis, agnum mactare, id est, diese-qvente, a qvo proinde exulare debet Pascha Christianorum, ne ce-lebretur Luna XIV. Adeoqve dies proxime seqvens yLqvinoctiumerit, uti Judaeoruiq primum Pascha, ita & Christianorum primusterminus Paschalis.

(2.) Judaeis Pascha celebrandum suille, dum Sol versaretur inAriete, secundum Josephum Antiqv. Judaic. Libr. III. cap. 10.Mense Xanthico, qvi secundum no r' A tsan vocatur, & annum exor-ditur, Luna qvartadecimd, Sole in Ariete existente, Pafiha qvotan-nis mactare lege jubemur. Certe heic adeo distincte ac determi-nate loqvitur Josephus, ipsejudeus, ut nihil fingere qveamus di-stinctius aut determinatius. Loqvitur nimirum de mense Nisan an-num exordiente', adeoqve deprimo, non duodecimo, mense.Loqvitur de Sole in Ariete consistente, non in Piscibus aut in Tau-ro. Loqvitur de Luna decima qvarta. Reiiqva qvidem sunt sine«ontroversiased li dubitetur,, qvaenam. sit numero Luna decima

qvarta,