De Observatorio Domestico.
5l
§. 106. Quae hunc meridiani arcum constrictum tenent ferra-menta, partim in ipsius fenestrae fundum, partimin subjectum at-que interiorem murum immerguntur, & circumfuso liquente plum-bo firmantur, quibus deinceps meridianus instrumenti medianti-bus cochleis adeo firmiter affigitur, ut ne minimae quidem vacilla-tioni locus concedatur.
§. 107. In mahinä ex tam solidis partibus composita, atque ex-perimentis variis suo loco explicandis in optimum, quantum fieripotuit, statum reducta adhuc latebat in transitibus stellarum aliquaenormitas, quae omnium examinum diligentiam fere eludebat; &frustra in horologiis, aut vacillante partium instrumenti compagi-ne quaerebatur. Compertum tandem beato Roemero, uti in dia-riis observationunripsius manu scriptum legitur, illam ex imbecil-litate ipsius axis provenire.
§. 108. Namqve axis ptopria mole, tubo, manubrio & indiceonustus ob gracilitatem & materiae feqvacitatem in medio sublide-bat, ut, reducta ad horizontis aeqvilibrium parte ejus dextra & oc-cidentali, pars sinistra verius orientem ascenderet. In hujus ergocurvaturae remedium addidit pondus Y cum dimidia machina aequi-ponderans, eam circa medium sublevaturum.
§. 109. Ut de pondere & gravitate partium instrumenti hujusrectius liceat judicare, tenendum, solum axem atque annulos in-dicis ipsum axem cingentes ex solido ferro esse fabrefactos: tubumvero & indicem cum microscopio, uti & manubrium ex bracteisferreis constare,atq ve ita formata, ut, cum sint levissima, simul quoquesint rigidissima.
§. no. Umbella vel umbraculum ex charta conspissata factum,atque ex atramento nigrans proximiori tubi extremitati eum in fi-nem impositum est, ut ab oculis Observatoris defendat Solis, dieivel illuminatae camerae jubar: qvo minus enim oculos offendat lu-men extra tubum, eo clarius ac distinctius in tubo apparent obje-cta qvoevis visibilia, & contra,
§. in. Tandem dorso tubi affigitur laterna qvadrupes D, lu-men reflexum per totam tubi longitudinem lparsura. Hanc later-
G 2 nam