i5o De observatorio
. CAPUT DECIMUM SEXTUM.
De oblervatorio Tulculano Roemeri,ejusdemqve situ Geographico.
§- 355 -
C um jam curarum lassi simus urbanarum, ut nobis reddamur,rus eundum est liberiori coeli haustu confectas vires, & qvie-tiore rerum statu, refocillaturis. In ipso hoc oblervatorioipsissima habitat Urania, cujus sedem sane jucundissimam aestivistemporibus undiqve cingit alma Ceres, magnifice ostentans beataplenum copia cornu; circum fruges Gratia cum Nymphis gemi-nisqve sororibus herbidis in pratis ludit; circum prata exserunt ca-pita celsa amoenissimae Hamadryades; nec tamen borealis horizonultra ii vel 12 minuta attollitur; australem vero plagam conceditoblervatorio amicus Neptunus patentiffimam, Sed ne vereaturqvisqvam, ne verba dare velim, qvse a solidis longissime absuntdapibus, ad stylum Philosophicum redeo.
§. 35 6 . Promisi §. 27. me hic probaturum, vile qvodvis tugu-rium in loco patente fatis aptum esse etiam optimo oblervatorioAstronomico. Facit eqvidem splendor & magnificentia domuscujusdam ad oblervatorii ornatum atqve elegantiam, sed ad ejus-dem bonitatem nihil. Praecipua namqve cura habenda est instru-mentorum immobilium, qvae, incerto loco & situ perennatura,ita constitui oportet, ut vel ipsa, vel ipsorum pinnacidia eeqvabs-li revolutione mensuras indicent, ac determinent. ‘ Atqve hocunicum instrumentorum genus ad Observatorium proprie pertine-re arbitror, imo ipsum oblervatorii corpus constituere, cui dein-ceps aedificium ad instar vestimenti, pro injuriis coeli ab instru-mentis , observationibus atqve ipso Observatore arcendis, circum-ponere atqve adaptare oportet; qvod proinde aedificium fatis bo-num suerit, si etiam omni magnificentia destitutum suo satisfece-rit officio.
§- 357 -