Band 
Tomus tertius.
Seite
162
JPEG-Download
 

I 6 2

De Rota Meridiana

set, qvemnam in coelo circulum revolutus tubus designasset; maxi-mumne an minorem; meridianum, an ipsi inclinatum vel paralle-lum. Sic neqve opus fuisset, parallelismum machinae antea corri-gere, de qva correctione §. 382. Neqve situm rotae ad perpendicu-lum explorare. Sed ad rem.

§. 391. Tale igitur fuit initium observationum Roemeri Tuscu-lanarum, qvae eodem modo ac tenore continuabantur, qvantum,ab incendio consumptis observationibus, memini, usqve ad Ma-jum 1705. Tunc nobis beatus D. Roemerus faventibus diebus cali-dioribus, longioribus & lucidioribus, aperuit, qvä ratione voluitinstitui divisionem limbi orientalis Rotae Meridianae, ut declinati-ones observandae debitam atqve optatam obtinerent certitudinem.

§. 392. Ad ipsius itaqve praeceptum computavimus, qvantumspatium in rota radii 2 pedum 7 pollicum 6 linearum reqvirerent veloccuparent decem minuta. Ad hoc inventum spacium adaptavi-mus aperturam machinulae §. 5 6 . descriptae : cum autem pedes velpaxilli chalybei a silo cerato in spatium justo arctius constricti vide-rentur, inter ipsos adegimus particulam qvandam laminae orichal-cicae; & sic eadem opera & magis a se invicem removebantur, &magis stringebatur filum ceratum, ita ut machinula nostra in hocstatu videretur ad munus suum aptissima.

§. 393. Signavimus in Rotae, superficie orientali E, ipsam Ro-tam volvendo, circulos septem parallelos tenuisiimis & levissimisductibus, vide §. 54. Atqve machinula nostra in circulo penexti-mo incipiendo a puncto F, qvodnunc, fere in parte priori punctoaeqvatoris §. 38?opposita, punctum aeqvatoris esse voluit beatus D.Roemerus,- perreximus usqve ad passus 40 vel 50; ibi autem tuncobservavimus, passus machinulae paulatim magis magisque excede-re arcus in superficie vicina gibbä. ante hyemem signatos.

§- 394-