Band 
Tomus tertius.
Seite
239
JPEG-Download
 

/EqI'INOCTIORUM Roemeri.

239

§. 479. Dixi in fine §. 95. plures ex eo tempore, qvo scripse-ram caput hujus tractationis septimum, incidisse usus machinae azi-muthalis, qvos in hoc caput differre cogebar: illos nunc paucisverbis dicere possum eosdem esse, qvi sunt hujus machinae prima-rii verticalis. Dixi qvoqve §. 92, beatum Dominum Roemerumexpresse destinafle machinam azimuthalem observandis^parallaxi-bus; qvam assertionem peperere verba Roemeri in diariis observa-tionum aliqvando scripta: Hodie composueramus machinam azimu-thalem ad observandum parallaxin Veneris, sed nubes conatus eluserunt.Rationem qvidem eo tempore, qvo scripsi §. 92, non capiebam,qvare nec exposui relicturus luam cuiqve circa hoc negotium me-ditationem: at nunc obversatur animo methodus aliqva certe nonincerta aut vaga, qvam exponam tanqvam machinae azimuthali at-qve instrumento seqvinoctiorum communem: Sin haec non fueritipsa D. Roemeri, certe Raemeriana methodus erit praestantior,atqve id agentibus sese sponte offeret.

§. 480. Certum est, refractiones &parallaxes nihil officere hu-jusmodi observationibus, neqve eas afficere, in primario verticali,sed horologiorum aeqvabili motui omnia deberi. Observentur pro-inde stellae fixae in primario verticali, atqve inde, methodis supratraditis, eruantur declinationes verae in meridiano: intermediis au-tem temporibus observentur earundem fixarum declinationes perRotam meridianam in ipso meridiano; differentiae erutarum atqveobservatarum declinationum erunt refractiones stellarum in istis al-titudinibus meridianis.

§. 48a, Manifestum esse potest ex Atr. Astron. Cap. 5. nullomodo mihi latere potuisse certam & necessariam parallaxin Solis,si refractio mihi certo innotuisset in altitudine Solis tempore solsti-tii aestivi: Variam qvoqve suppositam refractionem variam mihi ne-cessario peperisse parallaxin Solis certam usqve ad minutum secun-dum , ex Atr. Astron. Cap. 6. aeqve manifestum est. Sin mihi cer-to cognita fuisset ista refractio, evicisset dictum Atrii caput qvin-tum, in tota refractionum tabusi Atr. §. 138, nihil erroris latereposse. Sed praestat methodus inveniendi refractiones articulo prx-

ceden-