Buch 
Theatrum cometicum ... / Stanislaus de Lubienietz
JPEG-Download
 

Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis.

Nefas autem est laudes Magnorum Principum

Culpa deterere ingeni,

imo vero juvat praeclari Viri Ausonii, apud PrincipemAugustum Gratianum loquentis j udicio, gratias quoquede acceptis beneficiis debitas agere, ut apud DEOS Jieriamat 3 sentiendo copiosius quam loquendo. Sed quamvis

- humilis tantis sim conditor actis,

Nec TUa praeter Te chartis intexere quisquamTacta queat, dictis ut non majora supersint:

Est nobis voluisse latis. Nec munera parvaRespueris. Etiam Phoebo gratissima donaCres tulit.

Excitat, ut officium grati 2>c fidelis clientis rite fungar,ipsa temporis ratio, celebre scilicet Romanis scriptoribusstrenarum ineunt e anno commercium. Strenam quippenec ipse laudatissimus Cosarum Augustus respuit: succes-sor vero ejus Tiberius quadruplam & de manu reddereconsueverat, teste Suetonio, vere Augusto Scriptore, Etsivero maximas Tuas Virtutes, quae fatis digne laudari ne-queunt, pio religioso silentio venerari conveniat, ta-men & conveniens est gratias agere assiduas, sicut Tuabeneficia, vere Regia, in me sunt assidua. At citri omnemnecessitatem, qua: duas res y quibus invita humana nihilpulchrius y judice Seneca, corrumpit,gratum animum &* beneficium. Parest, 6 R e x, & silentii hic, ubi rerum magnitudo dicendiparvitatem infinitis partibus excedit, meminisse, & simulin praesentia solam commemorare clementiam. Haec enimMaximos quoque, etiam Principes maxime docet, utpotequa illi maxime ad divinae naturas similitudinem,ipso quo-que Romanae eloquentiae Principe judice, accedant. Haecvero virtus eximia a Sole pietatis & justitiae lumen ducens*inter reliquas virtutes Tuas splendidissime lucet

* - - velut inter ignes '

Luna minores.

Innata