Buch 
Theatrum cometicum ... / Stanislaus de Lubienietz
JPEG-Download
 

Proloquium ad Lectorem.

©dit, & cantor cantori Invidet, non tamen literarum & virtutis, id est, vero lau-dis studiosis laborare mutuo invidia convenit, quae, si Tullio credimus, nonnisi mm cadit, qui sua, virtuti mn confidunt. En iterum illius Theognidis monitum;

Xp* fUtowy cLsyiAov , dk vsQsi°fio'i

EiStitf cr, /m C^ovegov viXsfuo ,fiXX& (fi fi fidoss , A Si SiiitiWcU , ctf'Aet (Tg 7T0iii,\>,

Ti arpiv (jlouv@* ;

(Oportet Musarum famulum & nuntium, fi quid eximiumJSloverit sapientia , non invidum esse:

Sed alia quidem inquirere , alia vero ostendere , dia vero facere-Quorsum eis uteretur solus sciens ?)

Est autem quoddam invidiae genus minime laudandum, quo cum publica tam utili-tate quam oblectatione fore per Te aliofque , quibus merito sidendum & obedien-dum sit, cognoscas, intra privatos premere parietes. Plutarchus, quem authoremlibenter lego & allego, non este ulli ratione latendum docens, Sive virtus tibi adest ,inquit, nol'i este inutilis", five vitium , noli negligere medicinam, & paulo post: Si quism natura rerum investigationeDeum celebret , justitiam , providentiam , in morum doclri-nd Legem , communionem , Rempublicam , in Republica honestatem , non utilitatem , citr vi-vens ignorari velit ? Hic etenim ipsum ortum fastidit, & quod extiterit inique fert,& in humanum genus, cui ut quisque prosit, studeat necesle est, injurius est, quodibidem Plutarchus probat. Gravis & illa injuria oritur ex invidia, si quis per ruinamaliena: existimationis ad famam grastetur : quod vitium ignobile eos plerumque oc-cupat, qui vel inanem aura: popularis gloriam captant» vel propria: imbecillitatissibi conscii sunt, seque vel in comparationem cum Viris laude dignis, quos Musavetat mori, & manet ultima caelo aeterna: gloriae corona, venire, vel eosdem imitariposse desperant. Hoc stagitii genus quia cane pejus & angue odi, spero hanc meamoperam ex eo quoque nonnihil gratiae consecutu ram este. Omnibus enim dignas ad-metior laudes, & meritis eorum testimonium do, memor officii, quod justitia ho-minibus imposuit, docens vera virtuti veram laudem deberi. Illud quoque benevolen-tiam debitam meo studio conciliaturum spero, me in unoquoque dissentiendi liber-tatem aquo animo ferre, eandemque ei in solidum relinquere, dummodo illa invitium non exeat, & virtuti inimica non sit. Libertate dicendi justä, dum de rebuspatriis loquor, me uti nemo, credo, mirabitur, multo minus mihi, nequaquamFratribus meis eo nomine succenfebit. Est enim illa innocua, homine ingenuo di-gna, & simul modesta, tum vero privata, ac nii nisi debitam pietatem erga patriam,recti consilii indigam, spirans. Ad ultimum dicere non dubito cum Lyricorum Principe;

Vive, vale, si quid novisti rectius istis

Candidus imperti: si non: his utere mecum.

Nam, ut vides, jure libertatis ingenuo cuique & bonarum artium amanti divinitusdato, publicis usibus deditissimo, usus Senatum Virorum Philosophia: Clarissimorumomnique laudis genere prxstantissimorum, votis meis studia sua commodantium, voco.Horum benevolentia:, quorundam & patrocinii certus, Zoilum vel Momum, qui no-bis rei literarise Se publica: utilitati pro modulo virium ä Domino concessarum consulerequäm optime annitentibus detrahit, nec favere piis conatibus vult

Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus, odit

anxietati improba: mentis & morsibus malte conscientia: relinquimus, meliorem men-tem, si velit, ei precati. Nullus quippe dubito tot Laudatissimos Viros, quorum nomi-na opus meum ornant, sät idoneos Auctores, & vindices litis, si qua: mihi mota fuerit,fore tutissimos, ut &, quemque probum & aequum tam relictam sibi judicandi liber-tatem, quam nostrum candidum studium boni ßc aequi consulturum.

LEOPOI^