DE OBSERVATORIO TUS6ULAN0 ROEMERI
CAPUT DECIMUM SEXTUM.
De observatorioTusculano Roemeri, ejusdemqvesitu Geographico.
§. 355*
C um jam curarum Iasii simus urbanarum , ut nobis redda-mur, rus eundum est liberiori coeli haustu confectas vi-res , &qvietiore rerum statu, refocillaturis. In ipso hoc ob-fervatorio ipsislima habitat Urania , cujus sedem sane jucun-disllmam testivis temporibus undiqve cingit alma' Ceres, ma-gnifice ostentans beata plenum copia cornu » circum frugesGratia cum Nymphis geminisqve sororibus herbidis in pra-tis ludit; circum prata exserunt capita celsa amoenilfima?Ha-madryades; nec tamen borealis horizon ultra n vel 12 minutaattollitur; australem vero plagam concedit observatorio ami-cus Neptunus patentissimam. Sed ne vereatur qvisqvam, neverba dare velim, qvaj a solidis longissime absunt dapibus,adstylum Philosophicum redeo,
§. 356. Promisi §. 27. me hic probaturum , vile qvod-vis tugurium in loco patente fatis aptum este etiam optimoobservatorio Astronomico. Facit eqvidem splendor & magni-ficentia domus cujusdam ad observatori! ornatum atqve ele-gantiam , sed ad ejusdem bonitatem nihil. Praecipua namqvecura habenda est instrumentorum immobilium , qv<e, incer-to loco A situ perennatura, ita constitui oportet, ur vel ipsa,vel ipsorum pinnacidia aeqvabili revolutione mensuras indi-cent , ac determinent. Atqve hoc unicum instrumentorumgenus ad Observatorium proprie pertinere arbitror, imo ipsumobservatorii corpus constituere » cui deinceps a?dificiumad instar vestimenti, pro injuriis coeli ab instrumentis , ob-servationibus atqve ipso Observatore arcendis, circumponereatqve adaptare oportet; qvod proinde aedificium fatis bonumsuerit, si etiam omni magnificentia destitutum suo satisfeceritofficio.
S 2 §..Z57-