Band 
Tomus primus.
Seite
104
JPEG-Download
 

io 4 PARS ALTERA

immobiles pro voto statim sistere; Elementis imperare; na-turam ipsam vincere, ut aqua, vel ignis, non laedat; exci-tare in aere pro jussu meteora; domare, & regere solo incan-tamento belluarum ferocissimas ; ludicra exhibere spectaculasolo vocis imperio; haec, atque alia, veri Magi nunquamse praestare posse jactaverunt, sed delirae promittunt vetulae,credunt superstitiosi, maligni quandoque fingunt, ut incau-tos fallant, quoque velint impellere polsint. Atque contrahaec gravissimus, quemque plus vice simplici Vobis laudaviprius, Autor, Rogerius Bacon acute scripsit, dum talemnullam Magiam esse docet, neque fuisse inter homines pu-tat. Contra vero inculcat nobis ferio, este in rerum natura posi-tas a CREATORE tales potestates, sed latentes A abscondi-tas , quibus efficiantur aeque mirabilia rerum eventa, quamunquam Diabolicis obtentis actibus adscribuntur. Illas equi-dem virtutes non patere nisi industriae diligentissimorum ho-minum , qui indefatigata solertia, per experimenta consilio& ratione exculta, illas detegunt, repertas applicant interse, atque ea re talia praestant, quae ignaris talium potesta-tum hominibus contra naturae leges, vi praeternaturali, con-tingere creduntur. Hanc itaque veram sapientiam Magiamnaturalem appellare fas esto. Hanc commendare aggredior,quae utiliffima hominum societati, jucunda gnaris , DEICREATORIS laudi & gloriae per admirabilitatem operumcanendae apta. Velitis, amabo Vos, ut paucissima quae-dam Vobis exempla ex Chemia unice nata recitem. Si fidedignissimi Scriptores ante decem secula posteris tradidistent,hominem sua rempestate publice, coram numerosissimis testi-bus , dixisse, vastissimam turrim, quam ad distantiam vi-ginti stadiorum omnes conspiciebant, ad punctum temporis

prae-