Band 
Tomus primus.
Seite
106
JPEG-Download
 

To6 PARS ALTERA

tam rem conficiet. Stupenda res! frigido ferro, inerti sul-phure , aqua gelida, produci aestum, fumum, ignem, flam-mas , sub terrae incumbentis pondere, absque ullius admini-culo ignis. Memoratur Ephorus nobilis Juvenis omni suadatentasse incassum, corrigere mores dissolutos, quibus nito-rem gentilitium. vitamque deturpabat. Pro deplorato habi-tum Chemico tandem artificio, quis crederet , emendare fe-liciter aggressus fuit. Quum enim perditus adolescens placidedormiret in eodem cum Epopta suo cubiculo, tacitus hic me-dia nocte surgens lu assere, intra cubile ad pedes sopiti erec-to, scripsit dormientis nomen phosphoro anglicano pictis li-teris , tribusque appositis vocabulis resipisceret monens, autmortem exspectaret praesentem. Re, ignaro juvene, per-acta, silens suum in lectum se recipit, factoque sonitu illumexcitat, ipse somnum simulans. Expergiscitur fragore alter,seque in lecto erigens, attentis auribus animoque horroriscausam perquirens, sed praeter ficti somni stertorem percipitnihil; circumspiciens lucentes conspicit caerulea luce li ter as,obstupescens prae pavore, socium excitat, vocat, dissimu-lanti scripta ostendit, qui, nihil se videre obtestaris, tantoplus timentem terret. Advocantur, ut lucentes inferrentcandelas, famuli rerum inscii, illato lumine disparentibusliteris, negant & hic se quidpiam cernere, miratur simul &ipse terrefactus evanuifle scripturam. Discedunt ministri, luxaccensae candelae irradiat in asserem, assidet timido prae-ceptor discipulo, somnum suadet, priora somniis adscribit,repetit lectum, exstinguit lumen; statira respicienti ad lo-cum fatalem pavido eaedem cernuntur literae; inclamat, ite-rumque vocat Curatorem suum, qui simulato tum demum ti-more, fatetur & sibi obstupefacto eadem legi; oportunita-

tem