HO
PARS ALTE RA
prima vice noceret. Sed ubi assuevit parum, tum demumexcutitur crassum illud velamentum, tuba haec stentoria pro-ducitur , sonus major tuto ferri jam potest. Discite hac oc-casione , o Optimi Auditores, discite ? praevideo namque cul-turam felicis vestri a natura ingenii, quam tamgnaviter exer-cetis, effecturam, ut quondamPrincipumsalus vestrae com-mittenda sit prudentiae; discite inquam, quam male consu-latur in lucem modo editis Principum, Regumque, filiis,dum exponuntur undique accensorum cereorum luminibus,dum tormenta copiosissimo onerata Pyrio pulvere explodun-tur quam proxime tenerrimo infanti. Haec prohibete, veldifferantur in longam diem, consulite. Sed redeam, undeme praeceps abstulit impetus. Intelligitis longe aliter nosaffici a consuetis, aliter ab insolitis, sit hinc, ut priorum in-genium putemus nos intelligere, causasque eorum perspice-re, quo nihil falsius, sola consuetudo nos decipit. Poste-riorum autem apparitionem miraculosam fere habemus, ne-que causam eorum naturalem dari ferme inducimur credere.Quum ergo quotidiana, licet quam minime per suas causasintellecta, occurrunt naturalia haec vocare non renuimus.Quoties vero apparitiones Physicae nobis se offerunt, quaeprorsus insolitae , statim extra, & supra, naturae potestatemnata, dicimus, quoniam igitur, quoties phaenomena Phy-sica oriuntur non ab iis viribus naturalibus, quae in corpori-bus obtinent ab ipsa natura nobis quotidie oblatis, sed quaein singularibus quibusdam, iisque nunquam hactenus depre-hensis , nascuntur , tum statim > prima vice, suspicamur Ma-giam. Ingrediebatur forte officinam, ubi pro instrumentisconficiendis lima ferrum radebatur & aes in scobem confu-sam quam tenuissimam, Dux Militaris, Comes Furstenber-
gius,