Band 
Tomus primus.
Seite
118
JPEG-Download
 

PARS ALTERA

u8

de stirpibus, de animalibus animantes, de fossilibus terra eru-ca. Omnem tamen propagandi facultatem unica seminali po-testate contineri, quae in suam deinde formam assumta cru*da percoquat, suaeque origini similia alat. Ipsam vero exfoetura seminali prolem patrem marem, foeminam matrem,semper requirere, neque absit horum naturalis copula, un-quam aliter nasci. Foecundo dato semine, eoque in matri-cem a natura propriam destinatam apte commisto ; debitodein alimento, atque fovente calore, in tempus idoneumsustentato, nasci prolem gignenti similem. His vero utcun-que, contra naturae instituta, perturbatis, abortus fieri, necoriri rem desideratam. Hinc, post creationem semel absolu-tam , nihil novum gigni , sed per semina sola ex similibuspraegressis producta, certis legibus tantum similia multipli-cari. Posse igitur quamcunque rem creatam sine fine multi-plicari . sed non nisi ope sui seminis. Adeoque totam tellu-ris superficiem operiri posse foeniculo, si semper sererenturejus renata semina, atque, ut requirit ejusdem indoles, co-lerentur. Observaverunt etiam, corpora quaedam , eaquesimplicissima, plerumque, nullam seminalem vim habere de-prehensam, adeoque non augeri, neque alia in suam naturamtransmutare» sed vel omnibus movendis servire, ut Ignem,vel devehendo alimento diluto famulari, ut Aquam, aut fir-mandae stabilitati concreti concurrere, ut in Terra, vere di-cenda pura, obtinet. Quibus ita per totam rerum naturamper infinita experimenta deprehensis ubique obtinere, tan-dem & in fossilibus simili lege regi universa addiscebant. Nam-que ibi quidem simplicitatem homogeneae indolis excludereorganicam, compositamque, fabricam feminis; attamen in-veniri in iisdem innatam facultatem , qua alimentum pro-prium