DE ARTIS THEORIA: 187
dum globum. Sed facile tribuitur ingens ille aestus attrituisummo inter globum tanta velocitate pressum in aera, & re«prestum vento, qui 17 vicibus celerior summo, qui obser-vatus hactenus.
Igitur, quum ita, undique, per omne Experimentorumgenus, pateat, attritu quorumcunque corporum inter seIgnem, prius non apparentem, produci posse ilico, in omnitempore, in omni frigore. in quolibet loco, ubi hactenusfacta fuit exploratio rei; modo adsint illae tres conditionesPhysicae memoratae prius; jure videmur inde colligere mul-ta , quae ad indolem Ignis perspiciendam praecipue juvant.En quaedam, si vultis, dabo.
Primum quidem illorum erit, quod ipse Ignis, hactenusnobis innotescens, semper praesens existit in omni loco; li-cet non semper ibi nobis detegatur vulgariter Ignis praesentiamindagantibus. Thermoscopium quippe accuratissimum sem-per docet, quod, summo prius descripto frigore major, ca-lor semper, ubique, adhuc supersit; quamvis omnes vulgocredant falso, nullum omnino Ignem ibisuperesie, ubiTher-naometrum ad O pervenerit.
Neque tantum spatio omni ita inest Ignis; imo vero, & incmni quoque corpore , etiam rarissimo, vel solidissimo, ae-qualiter distributus haeret. Si enim acutissimi sensus Ther-mometrum fervida aestate, aut hyeme gelidissima, applicoad vitrum cavum, in quo vacuum Torricellianum adest; ubiquis forte suspicaretur, merum modo Ignem contineri; si-mulque illud Thermoscopium appono corpori omnium soli-dissimo nobis cognito, auro; deprehenditur absolute idemgradus caloris, & frigoris, in utroque. Si modo haeseritsatis diu utrumque in aere non variato quoad calorem, vel
A a i frigus.
Doctri-na expraemis-sis.
Ignis inomni lo-co prae-sens sem-per.
Et inomnicorpore.