8. SPECIM. BECCH. PART. IJ. SEO. I.
henſio,& per modum apprehenſionis, diviſio atque ſeparatio: Quandoquidem illaſolutionis inſtrumenta, ſolutum ita promptiſſime iterum deſorunt, ut omnis probabili-tas qualiscunque firmioris nexus admodum vacillare videri poſſit.
Exemplo poſſunt eſſe: Extractiones reſinarum per ſpiritum Vini; ſalium per A-quam Imo Auri, argenti, per argentum vivum c. Cum enim talismodi ſolventiaab iſtis ſolutis ĩta longe facillime iterum ſeparentur, Reſinæ per aquæ effuſionem; ſa-lia per exhalationem etiam abſolute veluti ſpontaneam, in ſolo aëre aperto ſine ulloimpulſu igois: Argentum vivum, per calorem,& omnia media, quæ ipſum etiam pu-rum, nulli alteri rei connexum, agitare atque diſtrahere poſſunt: Fit inde vero pæneſimillimum quod talium ſolutionum,& ut appellamus extractionum, verbo ſeparatio-num, fundamentum, conſiſtat in detruſione hujusmodi corpuſculorum,& deinde nu-da confuſanea agitatione horum fluidorum, ſine inſigni nexu.
Interim, ſi Experientiam circa hæc etiam omnia atque ſingula circumſpedtius exa-minamus atque expendimus, manet tamen firma atque inconcuſſa illa Theſis, quodlonge magis imo immenſum quantum communius, illa avulſio per modum apprehen-
ſionis ſeu tenacis cohæſionis eontingat, etiam in ipſis compoſitis, quam per modumalius tranſitorii,&, ut appellant, mere förmalis actus, ab uno corpore tanquam inſtru-mento in aliudemanantis.
Ut enim illud taceamus, quod etiam negarĩ, aut ad minimum in dubium' vocarĩpoſſit, an in allatis exemplis, illa ipſa reſinoſa, ſalina, metallica pura, corpuſcula, cumreliquis illis, e quibus per talia dicta ſolventia, veluti elutriantur, hæſerint in vero nexucompoſitionis, aut mixtionis; Cum potius ſaltem, ut in acervo quodam, iſtis inter-Herſe,& confuſæ magis quam connemæ cum illis, fuerint:(Sane enim ubi certior eſtintimioris compoſitori aut mixtorii nexus præſentia, ibi neque tam facilis ſeparatio,per hæc talia inſtrumenta ſeu ſolventia, obtineri poteſt: neque ſi quid omnino obti-netur, illud tunc ita laxe& ſuperficialiter cum ejusmodi ſolventibus conjungitur, uteadem promptitudine ab iſtis iterum ſegregari poſſit) Ita profecto magnam certitudĩ-nem(quod non formaliter ſolum, ſed magis natorialiter fiant etiam hæ allegatæ diſſo-lutiones) inferre videtur illa eircumſtantia, quod etiam in his ipſis exemplis, realisplane cognatio materiæ ſolventium ad ſolvenda intercedat, dum v. g. Hiritus ardons,materias de principio ardente participantes. aggreditur; Aqua tales materias, quibusintimiore nexu inſita atque innexa eſt aqua, ſolvit: Mercurius, non niſi ſubſtantias,variis eſſentialibus affectionibus cum ipſo coineidentes, admittit&c. Qua de re inſequentibus, expreſſa mentio injicienda erit.
XI. Interim ſuccedit etiam Motus diſſolutorius, non ubivis uno, ſim-plici, prompto,& feſtinato, progreſſu; Sed ibi tantum, ubi manifeſtiorcomplexus dividentis cum dividendo prompte locum invenit: Et inſupercorpus dividendum, magis compoſitæ quam mixtæ eſt indolis.
Sane vero non injuria conqueritur Langelotus, quod diuturna aſſidus Digeſbio, in-ter illas res numeranda ſit, quas Chymia vulgaris prætermittere, negligere, non atten-dere,