i Excerta Ex Literis,
Debeo porro ingenteis quoque pro adeo egregio Solis Sche-mate, in quo aliquot maculas, faculasque appinxisti, lsetorqueTe & obtinere egregium adeo Telescopium, & methodo utiquae videatur longe quam Scheineriana facilior ; & pollere nonmodo visu, qui possit sine haberi lynceus, verum etiam manuadeo eleganti, ut depingi nihil accuratius possit. Facit hoc cer-te, ut non modo consentiam, sed quantum licet, etiam exhor-ter, ut quam ego Selenographiam affectavi, ipse perficias. Si-quidem cum mihi pingendi ignaro utendum alienis fuerit ma-nibus j poteris tu rara foelicitate tuismet uti & pingendo &(quod maximum) aeri incidendo. &c. &c. Superest, ut si quidme velis, quod praestare meae facultatis sit, libertate summa per-scribas. Sic enim velim habeas, este me eum, qui ut amicitiamultro oblatam exosculor, teque ex animo complector; ita simperpetuo maximi facturus, poste quopiam obsequio illam, quame prosequeris benevolentiam demereri. Salutem Tibi nun-ciat memoratus ante Buliialdus,non omislurus in suis illis Astro-nomicis Tabulis, quas tuas cum ipso communicavi observatio-nes, ad eliciendum meridianorum Longitudinisve discrimenDantiscum & Parisios inter. Quasso vero, si inter te & eximi-um illum Eichstadium necessitudo intercedat, Salutem illi dice-re nomine meo plurimam velis, ac sponsorem praestare te gra-titudinis erga ipsum meae. Vale. Parisiis VII. Kalend. Apri-lis, Anno M. DC. X L1111.
PETRUS GASSENDUS.
JOHANNI HEVELIO S.
multum est, ex quo accepi literas tuas, (Vavissimas dico,^^tum propter sincerum, quam erga me spirant affectum, tumpropter adjuncta ipsis pignora merito mihi cara habenda. Ac-cepi vero tempori fatis, ut cum Bullialdo communicarem quas
Ecli-