IO
Excerpta Ex Literis,
Amplissimo , juxta ac Ornatissimo Firo ,
Domino JOHANNI HEVELI0*
Scabino Dantiscano &c.
jonathan goddardus,
Medie. D. Societatis Medie. Londinensium Collega. S. P. D.
Vir Amptußme .
V] Ondum quartus praeteriit mensis (quantum memini) ex quo^ primum inaudivi de opere quodam Selenographico in lu-cem edito; cujus exemplar ad Clarissimum Virum D. Samue-lem Harriibium ab Authore transmissum esset. Ego qui licetMathesin vix a limine salutaverim, Mathematicorum tamen tumstudiorum tum virorum semper fuerim amantissimus; idqueinprimis, ut de vero mundi adspectabitis Systemate, in ordinead veram & solidam Philosophiam, judjcium utcunque ferrepossim; atque hoc nomine ad Telescopia accuratissima fabri-.canda, tum operam tum sumptus haud mediocres impende-rim ; dicere vix postum , quanta fuerim de ejusmodi opere laeti-tia affectus: aedes D. Hartlibii quam primum adeo, librum vi-dendi caussa; ejus tamen tum temporis saltem paginas verterelicebat, neque vel unam perlegere vacabat: utcunque ex eainspectione, librum, exspectationem meam non solum aequas-se , verum etiam superasse deprehendi, nec non Authorum o-mnium in hoc genere conatus longo intervallo post se reliquis-se. &c. Londini Anno 1648, die 7 . Martii.
Claris fimo £5 Doßisfimo Viro ,
Domino JOHANNI HEVELIO,
Dantiscanx Reipub. Palxop. Scabino.
P. GASSENDUS S.
A Ccepi nunc demum Clarissime Heveli, quem fasciculum
exem-