20 Excerpta Ex Literis,
amici donum. Hinc inducimur, ut credamus, Te nos unoselegisse in quibus humanitas Tua vires suas experiatur, & defa-tiget. Gratias interim agimus maximas, par pari, si DEUSconcesserit, & adoperis siib helice sudantis absolutionem, vi-tam prorogaverit, brevi relaturi. Quod vero de eo judiciumTibi meum non denegari postulas; morem Tibi lubens geram,& meo more hoc est simplici recto, animoque majore aut in-tacto vitiis hujus corrupti Seculi, quo simulatio & dissimulatio,Principum illa, &c ambitiosorum mercatura, inter primarias vir-tutes ä plerisque deputantur, Tibi candide cogitationes aperi-am, non inquinatas servili probro adulationis j sed normae &sancitis venerando Numini amicitiae conformes. Principio me-cum ipsa, suis etiam ingratiis fatebitur, & mirabitur invidia,mirabilem illam in Te omnium trium ingenii dotum consocia-tionem, quod non obstante singulas sibi cerebri & spirituumanimalium in qualitatibus tam manifestis, quam occultis pecu-liarem , certam & invicem contrariam temperiem poscere, acpropterea una in excellentiore gradu constituta, alteram neces-sario debilitari, Tu in omnibus, intellectiva puta, memorativa& imaginativä summe excellis, dum ratione & judicio pollens,Epharmosi (Germani das Augcnmaaß vocant) frueris ad mira-culum accurata, quam memorativa fortissime sibi imprimit, ima-ginativ-! vero manuum folertia feliciter ad vivum exprimit. Ra-ra est, crede mihi, & vix feculari periodo semel, aut bis recur-rens , paucissimisque quos aequus amavit % concessa haec con-junctio i & ostenti loco, quo, Ludit w humanis divina j,otentt 4rebus, merito habetur. His omnibus accedit ille vigor & igneavis, qua rem summe arduam, & pene nulli saltem paucis affe-ctam, animo ingenti & ausu inexspectato aggrediens tanta dili-gentia, circumspectione, patientia, laborum tolerantia, & con-stantia sidem fere superante, violento quasi impetu, tantispertraxisti, donec quod prxconceperas, effectum dares. Quä in
rc