24 Excerpta Ex Literis,
netralia orbium revelavit, ac sensibus nostris subjecit. &c.
Londini Anno 1650. die ^ Aprilis.
Nobilitfime, & Amplissime Vir, Amice destderatUfime .
■p\Octissimis tuis lucubrationibus perspectis, facere non potui,•-''quin Reipublicae Literariae de tanto exinde suscepto fructugratularer, Amplitudini Tuae meo quoque loco immortales age-«rem gratias, cum voto suffixo, ut DEUS eandem ad majoranatam multos in annos prxstet salvam. &c.
ADAMUS OLEARIUS.
Salutem & Officia.
Ü Quidem, Nobili ac generoso, meique amantissimo Dominodes Noyers, multis nominibus multa debere me consciussum: verum hoc uno praecipue me obstrictum illi este fateor,quod te mihi conciliaverit talem virum, talique loco dignitatis& famae, cum apud tuos, tum apud exteros constitutum: necconciliaverit tantum ; sed & illud insuper curaverit, ut mihiabsenti liceret absentem te penitus intueri & sublime atque in-defestum ingenium continuo mirari, in praeclaro illo tuo opereSelenographico quod ad me misisti. Stupeo sane quoties ali-quod ejus caput perlego; dum apud me reputo quot, quales,& quam intricatas observationes inieris: quot, quantas & quamvarias figuras designaveris: quot & quam elegantiae Schemata,manu propria, ffimmo labore, summäque diligentia sculpseris.Dum te considero noctu sedulum, directis in coelum oculis &machinis invigilantem: diu vero cogitabundum, figuris ordi-nandis, iisdemque aeri incidendis incumbentem. Atque hincconcludo haud dubi£, tale susceptum tibi uni jure servari de-buisse: quippe quod unus pro merito prosequi, & pro digni-tate exequi potueris. Nunc verö, quandoquidem illud felici-ter omninb absolvendo, tale tui monumentum exegisti, peto