Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
38
JPEG-Download
 

; 8 Excerpta Ex Literis,

cepit, sed tale non est,quale Selenographia describit & promit-tit. Istius igitur avidus, Te, Vir Eminentissime, vehementeretiam atque etiam appello, ut per laudatum Dominum Dincle-rum ceu proxonetam, qui ex asse hoc nomine satisfaciet, copi-am illius nobis facere digneris. Ego vicissim cum omnibus, quiDEI Optimi Maximi miracula, in sideribus per tuam detectaindustriam, admirantur, pro tanto & inaestimabili studio aeter-nam spondeo gratitudinem. Vale, Vir Eminentissime, mihiqucignosce. Scribebam in Museo meo 2 6 Junii 1652 Gothae.

/ImpUsstmd Veßrx Eminenti a

Studiosissimus Cultor

ANDREAS REYHER’,

Gymnasii ibidem Rector.

Ex Literis Celeberrimi Viri

PETRI GASSENDI &c. &c.

A DTe, mi Heveli, quod spectat; ago inprimis non quantas** debeo, sed quantas possum, gratias, ob tot, tamque insi-gnia tui amoris Symbola; in quibus non postremum duco,quod postremum mihi exhibuisti; cum de te nihil tale meren-tem cohonestasti publicitus; neque sustinuisti tuam observatio-nem absque hac tuae benevolentiae quasi obsignatione ad me per-venire . De observatione ipsa, quod dicam non habeo; nisiquod tuä summa industria diligentiaque dignissima est; ac nemoest mortalium, qui quidquam in hoc genere praestare, quam tu,exquisitius possit. Meum si quidquam probo, ex eo potissimumest, quod observatae ä me phases cum tuis collatae, ea conspira-tione sint, ut ab initio ad finem usque discrimen horae ac trien-tis pro Meridianorum disserentia, constantia non parva exhi-beant. &c. öc. Lcc.

NICO-