Ad Joh. Hevelium. 41
mitteret : quo situm macularum, locum, figuras, magnitudines,ortus, interitus, revolutiones ac periodos tam luculenter expli-cuit, ut judicio doctissimorum Mathematicorum Carthesii &Hevelii, nil in hoc genere diligentius desiderari possit: additisLXXI tabulis seri incisis, in quibus circiter M CCCC XXV(ut Ricciolus computat) observationes exhibentur, quas partimJesuitae alii Ingolstadii, Friburgi, Duaci, partim ipse, easque ma-ximam partem habuit. Circa idem tempus Carolus Malaper-tius Jesiiita & ipse, qui plurimum in hoc argumento Scheinerose debere agnoscit, etsi ante Rosam Ursinam sua scripserit, annosc. M. DG. XXVII. Sidera Austriaca penheliaca ( hoc enimlibro nomen fecit, quod Planetas esse crederet) edidit, in quoex accuratioribus observationibus ab Anno M. DC . X V111.ad X X V11. Duaci habitis rem omnem diligenter fatis exposuitPostremo Johannes Hevelius Dantiscanus invento novo obser-vandi modo, incredibili pertinacia toto fere quadriennio macu-las inspexit, inspectas accuratissime delineavit, delineatas seriincidit ipse, additisque animadversionibus, cum incomparabiliSelenographiae opere, ante hos annos septem in lucem emisit.
CARAMUEL LOBKO¥JTZ, Abbas inMonteSerrato, & Regni Bohemiae Officialis Generalis, jamvero Episcopus Campaniensis.
In Theologia Morali Anno 1652 edita, pag 117. n. 237.
Mitto alias subtilitates, quas non possit intelligere Ageome-'^'tra: nolo enim ingredi quaestionem, quae interrogat, anterra sit motui rapto concentrica? an tempus verum differatab apparenti? nolo similes alias, in quibus multa dici possent,quae hdem sciatericis universis adimerent: remitto tamen omnesviros curiosos ad Dn. Johannem Hevelium Dantisoanum, quiExcellentissimus est Astronomus in Mathematicis accuratissimus,& utitur sciaterico tanto, quod secunda minuta repraesentat, &
F nihilo-