Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
53
JPEG-Download
 

Ad Joh. Hevelium.

üss. fontis haustu. &c. Pudet me verö, quöd in Almagestomeo non usus sim elogiis illis, quae merebantur ingentia Tuaerga nostram Astronomiam merita: sed si DEus immortalis,mor-talitatis meae terminos mihi prorogare dignabitur: dabo ope-ram ut defectum illum siippleam. Interea vive diu, D E O &Coelo, & nobis, & Posteritati Te femper admiraturae. DabamBononiae Anno Christi 1655. die 17. Aprilis.

Tua Dominationis IllußrisßmA

obfequentissimus, 6c Addictissimus,JOHANNES BAPTISTA RICCIOLUS.

Amßisfimo ac Eruditu fimo Viro

Domino JOHANNI HEVELIO,

Judicii Gedanensis Scabino primario, Astronomorum Principi.ISMAEL BllLLI ALDUS. S. P. D.

T" Am diu litteris tuis, Vir Amplissime, respondere non distu-listem, nisi amici nostri Illustrissimi Domini Nucerii adven-tus occasionem mihi dedisset, spemque fecisset, plura de Tetuisque studiis sciscitandi, atque cognoscendi. Dantisco enimtraniiisse ipsum noveram. Neque vero curiositati meae iiiccen-sebis, cum in arcana domus tuae penetrare nolim, ut insidiastibi struam, aut rationes meas conhciam. Verum ad id me im-pulerunt meus amor studiumque summum erga Te Virum opti-mum & eruditissimum, quem colo, & toto animo veneror.Quanta cum animi voluptate armamentarii tui Astronomici,machinarum organorumque variorum fabricam ab ipso expli-catam intellexerim; quanta cum veneratione, ac admirationeartificium,solertiamque tuam, ingeniique foelicitatem suspexe-rim , tibi satis significare non postum. Beatum te equidem prse-dico & puto, nos vero miseros ac infcelices, qui rebus iisdemnon remissiori animo vacantes, operamque navantes, fortunaminiquam experimur, nosque desertos ac derelictos ä nostris ho-

G z minibus