Ad Joh. Hevelium.
diligenter dc studiis tuis interrogavi, deinde ex Bullialdo quo-que, accuratissima instrumenta non exiguo impendio te paras-se, ad coelestes observationes, ac fixarum imprimis stellarumexactius peragendas, locosque singularum perfecte definiendos,Labor immensus profecto, at supra quam dici potest Astrono-miae utilis futurus, tibi adeo gloriosus. Quare ut alacriter per-gas etiam atque etiam te adhortor, aliaque omnia infra hoc stu-dium ducas. HagaeComitis Anno 165- die i/. Octobr.
Ex Literu Excellent is fimi atj ; Tradaris fimi
Viri J. PASTORII, D. Med. Hirtor. Regii
& Professoris Gedani honorarii.
Q Uantä voluptate Beatus noster Eichstadius, praeclara scriptaprimiceriorum hoc Seculo Virorum, Gassendi, Kircheri,Riccioli, Bullialdi, Phocylidae, aliorumque talium, qui naturaesecreta rimarentur, & naturae sinus excuterent, remque inpri-mis Astronomicam laboribus silis amplificarent, legebat? QuamTuis praecipue, Vir Nobilissime, admirabilibus inventis & inomne aevum perennaturis ingenii solertiaeque foetibus laetabatur?Quam plaudebat, cum Tubos Tuos, cum Astrolabia, cumcae-tera organa, quibus paria Orbis non habet, intueretur? Quamgratulabatur studiis nostris, cum ex Italia, Gallia, Germania,& ex omni orbe literato literae ad Te afferrentur, quibus ViriMagni etiam Principes testabantur, quanti labores Tuos & ipsam,cui hi dicati sunt, disciplinam aestimarent. Quanto & nuper,cum hic pacis negotium ferveret, gaudio perfusus est,cum nontantum magnorum Regum Principumque Legati, sed & ipseSerenissimus Rex noster, Serenissima Regina comitatus, Tuasaedes adire dignatus est, ut locum & instrumenta videret, quibusTu scandere sidera & Coelo Te inferre soles. Ea erat ipsiusindoles, ut honores amicorum duceret esse suos; expers Loli-ginis illius, quae sibi decedere putat gloriam, quam alteri videt
accre-