Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
71
JPEG-Download
 

Ad Joh. Hevelium. 71

Amflisßmo Viro

Domino JOHANNI HEVELIO,

Veteris Gedani Consuli, Astronomorum Coryphaeo,ISMAEL B ll LLI ALDUS. S. P. D.TNterea dum ad omnes Epistolas meas, ex quoä TeVir Amplis-J sirae, absum, ad Te exaratas responsum exspecto, hanc ad Tedestinare mihi proposui, ne diuturniore silentio colloquia no-stra abrumpantur. Memorem Te mei esse confido; credasetiam velim, tui oculis meis imaginem semper observari; nihil-que mihi jucundius este , quam conversationis nostrae in arceTua Urania, & Musaeo Tuo recordationem. Sive Coelum in-tueor, sive de Astronomia mentio injicitur, de Te cogito, deTe loquor. Vitam Tibi longaevam, firmam validamque vale-tudinem opto, ut diu Te vivo fruamur, majoresque in dies fru-ctus ex indefessis studiis, sublimisque Ingenii Tui inventis per-cipiamus.

Hodie evolvi observationes Tychonicas anni 1582, Vi-ennae anno 1657 editas; quam longo intervallo ä tuarum prae-cisione & accurata determinatione absunt! quod tamen dumlaudi Tuae cedit, Tychonis famae Celeberrimae quicquam office-re nollem. Ipse enim primus observationum Coelestium accu-rate habendarum author ab omnibus est suspiciendus: nequesi aliquando deerravit statim culpandus aut spernendus. Viamille primus aperuit, inventis ad observandum Instrumentis ap-prime commodis aptisque. Sunt alii, qui se Tychoni, si invivis esset minus aequos praebent; quique nollent quenquamdiligentiori & subtiliori studio generi humano prodeste, &: no-minis celebritatem inde sibi facere; qui ingeniorum splendidio-rum lumine perstricti, invidiae livore accedente, illud ferre necvolunt, nec postiint. E6 tua est virtus evecta, ut invidia qua-libet superior sit; nihilque reliqui sit invidis, praeter compres-sum