Ad Joh. Hevelium.
dem, Pappum & caeteros tenuerunt occupatos; prae illis tamen,coelestium corporum doctrina inprimis, me singulari quadamafficit voluptate. Quicquid autem horum sit, nulli tamen sci-entia: minus, quam Astronomiae, ob Instrumentorum defectumvacare mihi datur. Sed laetor in teri m reperiri nihilominusalios viros literatos, qui magno conatu, nocturnis vigilibus &cobservationibus, studia Astronomica indies ad majorem perfe-ctionem deducere non gravantur. Hos inter, omnium suffra-giis facile excellit Tua Amplitudo, quae jam rem Astronomicamtanta locupletavit accessione, ut non solum omnes hujusSeculiAstronomos longo intervallo (quod pace ipsorum dixerim) postse relinquat, sed etiam Hipparcho, Ptolemaeo, Albetanio (quemvulgus Albategnium vocat) Alfergano (qui male Alfraganusappellatur) Tychoni denique ipsi, &c aliis palmam faciat dubi-am. Quod apprime tunc mecum fateri cogetur totus Orbisliteratus, ubi Catalogus Fixarum ex emendatione Tuae Ampli-tudinis in lucem prodierit; quo in negotio Tuam Amplitudi-nem nunc occupatum este ex Consultissimo Domino Fabricioinclytae vestrae Urbis Syndico optime merito pluribus percepi.Taceo insigne opus Cometographiaz post biennium demumproditurum, de quo Dominus Bullialdus ad me perscripsit. Su-perbit mea Bibliotheca Opere Tuae Amplitudinis Selenographi-co, qubd neminem non in admirationem trahit, cujus admira-bilis excellentia, me jam tum allexit, cum vix prima Mathe-matum rudimenta ä limine salutassem. Quis non Tuae A mpli-tudinis impensas in Astronomiam factas, admiratur? Quis ma-jorem observationum Astronomicarum accurationem a quo-quam expectet? Quis denique commodam tui obscrvatorii di-spositionem & splendorem non extollat? Sed desino hac de replura scribere, ne Soli lucem addere velle videar, & ea, quaeomni laude sunt majora, culpa ingenii deteram. Quod igiturluperest D£UM T£R, O. M. precor, ut Tuam Amplitudi-
K nem