/8 Excerpta Ex Literis,
tesserario: quae si per Orbem eruditum universim posset obtine-ri , atque eos inter institui, qui mentem gerant exauthoratam,partiumque studio superiorem, nec nisi veritati & hominumcommodis addictam, in summum profecto culmen eluctareturPhilosophia. Nostrates hoc ipsum pro viribus moliuntur, ideo-que commercium Litteratum vere Philosophantibus, hoc est(opinor) volumina Mundi legentibus, & Phaenomena inter sesevere comparantibus, pandunt: Lemmate Epigraphico Sigillifui (quod est, Nullius in verba) scutoque Tabulam rasam re-ferente, palam professi, animos ad hoc institutum se afferre abomni Authorum servitute emancipatos, & soli veritati litantes,Spiritus in hoc coepto sument ab enixo Regis in proficuas sci-entias & Artes studio quo ceu fulgentissimo Syacre, MajestasSua caliginis reliquum disjicere satagit, pacifici status ornamen-tis undique conquisitis. Hinc ista Orbi nostro circumfusa Sere-nitas, hinc pristina decora ubique revirescunt, & undequaque se-culum aurescit; Spes etiam affulget, Galliam, Italiam, Belgium,aliasque gentes, instituto huic juvando ornandoque sua pro vi-rili collaturas, & sedulam operam daturas, ut quicquid Philo-phiae dignitatem convellit, ab ea profligetur, ejusque & existi-matio , quantum quidem opis est humanae asseratur. Tu VirClarissime huic operi neutiquam deeris, existimo : dumque aliiTerram & subterranea, & Maria scrutantur, Tu in Coelumavolabis, & exinde quandoque nuntium nobis afferes; quo ipsofiet ut Siderea Philosophia jugiter incrementa capiat. Am-pliorem hoc ipso gloriam continuo Tibi asseres, & ad Summo-rum Virorum, Copernici, Brahei, Galilaei &c: celebritatem as-surges. Memor eris inprimis, observationum, quae Fixarumloca, & Medicaearum Eclipses spectant. Observandis posterio-ribus invigilabat prae caeteris insignis Horroxius noster praepro-pero & luctuoso nobis omnibus fato ereptus, quod ille pensumnon exegit, Tibi Tuique similibus exigendum. Perennem
modo