Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
81
JPEG-Download
 

Ad Johannem Hevelium. 8r

runt, propiüs accesiiirus, fundamenta muniverit ac'firmaverit,jedificiique structuram author hujus libri Ptolomxus, Hypothe-sibus motuum Planetarum omnium fabricatis, hisque in Tabu-las relatis, longe promoverit. Si campum ampliorem epistolasmodus finesque concederent, singularis quoque industrias tuae,artificii ac magnificentiae, quibus organa illa Astronomica ma-xima mirandaque, Tychonicis exactiora, perfectiora, & ad u-sum faciliora sumptibus non exiguis tibi parasti, laudes hic prae-dicarem. Exantlatos quoque labores, continentes vigilias, in-somnesque in sideribus observandis, Coclorumque rimandis mo-tibus, nondum ex omni parte cognitis, transactas noctes enco-miis extollerem. Verum quae facta a te eorum descriptio brevipublicabitur, quosque a te expectamus, libri merita tua iimul-que virtutes luculentius clariusque quibuscunque panegyricisdemonstrabunt, & in omnium animis admirationem ejusmodivenerationemque excitabunt, quibus commoti in laudes tuasiiint per universum orbem terrarum prorupturi. Astronomiaesedes ex Uraniburgo Danici freti, quo transtulerat eas Eychonunquam latis laudatus, in Borussiam, ubi Copernico Thoru-nensi admirandi ingenii ac subtilitatis Astronomo vivente Fra-wenburgi fiierant, revocatas cernentes, Gedano inter luropaeEmporia celeberrimo, viris humanitate aliisque Virtutibus ci-vilibus, eruditione, multarumque rerum peritia claris Urbi fre-quentissimx, ob illas nunc per te in tua patria ibi locatas, cla-ritudinis , glorix ac famas plurimum accedere cuncti praedica-bunt. Atque gloria tua & fama insignibus adeo operibus tam-que nobilibus scriptis partas, nisi Solis, Lunas, stellarumquefulgoribus, eorumque contemplatoribus omnibus extinctis,nunquam sunt intermoriturx. Hoc itaque cultus, quo te pro-sequor , signum, animique grati atque tui memoris certum in-dicium accipe^. Vale, Vir Amplissime, & me tuum semperama. Scribebam Lutetiae Parisiorum April . die 6 . Annoin AidibusThuanis. L Mon-