Ad Joh. Hevelium. 9?
fieri postet. Interim quae nobis instar Prodromi ejus promit-tit, lubenter quoque videbo, & multum humanitati & bene-volentiae ejus debebo, quod postulatis nostris tantum tribuerit,ut in praemittendo Prodromo laborem, procul dubio non le-vem subire voluerit. Quod Ei cum officiorum meorum ob-latione , multaque salute indicari velim. &c: Bene valeat Gen .Vestra, & favere pergat ei, qui est & manet constanter. &c*Ratisbonae Anno 1665. 2. Martii.
Generosm STANISLAUS LUBENICTZKIUS,
Ad
Illustr . Legatum JOHANNEM RAUTENSTEINIUM,
Q Uanto desiderio Heinsius ardeat operis mei, autographumejus testatur. Miror autem quod me Magno Hevelio com-ponat. Sed existimo eum intelligere illa, quae operi meoprae-ter Mathematica, inerunt Physica, Politica, Historica, Ethica,& id genus alia. Caeterum ego Hevelio, tanquam Astrono-morum nostrae aetatis Homero, assurgo. Video & praestantesalioquin Astronomos palmam Ei porrigere . Hamburgi Anno1665. 20 Junii.
STANISLAUS LUBENICTZKIUS,
Ad
Virum admodum R . & ct.
P. ALBERTUM CURTIUM, S. J./'TRatulor mihi multum, potuisse me, licet longe dissitum &r•'ignotum, id officii praestare, quod Tibi gratum fore &sperabam & credebam, ac fuisse gratum ex eodem Illustrissimoamico acautore communi intellexi. Nempe quod vana quaede nupero Cometa hinc inde acceperam, Tecum hac via com-municarim. En quae heri a Clarissimo & Amplissimo Domi-no Hevelio die 3 . Aprilis data accepi. Tanti Viri (cum quodubito ut facile quisquam assidua observatione Siderum & phee-
M ). nome-.