-r
Excerpta Ex Literis,llluftns. Viro
Domino NICOLAO HEINSIO,STANISLAUS LUBTENICTZKI , 8. '
E Rubeckianis gratias Tibi ago debitas. Placent illa, ut &
reliqua. Docte de cauda Cometx disterit. Sed sine de-monstrationibus, quas memorat, res fatis intelligi nequit.Merito optat vir ille pereruditus, ut studia Coelestia diligen-tius excolantur, & ab industriis in extimo Septentrione & Au-stro Observatoribus, idoneorum Instrumentorum benesicio ,exploretur melius stellarum situs Sc conditio. In argumentumadducit correctionem post Ptolemaeum in Coelo factam juremeritoque. Nam ut aliis, ita Excellentissimo Hevelio , con-sentiens Doctorum Virorum judicium singularem industriasfelicissimae laudem hic tribuit. Fixas ille stellas novo Cano-nio figet melius, tutoque eas dabit restitutas, erronumque re-giones metabitur, & cuncta in Coelo certioribus ordinis legi-bus adstringet, globos quoque, quibus adhuc tantum fidimus& gaudemus, corriget, novasque stellas antiquis accensebit.Atque tunc demum cum Tullio dicemus r inventus est ordo inillis flells (errantibus ) qui non putabatur. 2 . de diznn » TuncHipparchum revixiste gratantes, ovantesque testabimur &c:Hipparchus enim omnia insigniorum stellarum loca in Coe-lo fecundum Longitudinem & latitudinem descripta tradidit,illasque in ordinem redegit, & quasi ex Coelo in tabulas &globosa instrumenta traduxit, motumque Fixarum assecutusest. Certe &c nostri Hipparchi,magnum Coeli lumen inferen-tis, incomparabili nunc industrias par testimonium dandumest. Nam & Mercurium in Sole observatum in ordinemredegit, & stellam illam miram in Ceto ad certas leges accu-rata methodo revocare conatur. Adhxc motum Lunx li-bratorium, & totam Lunam exploratam dimensus est. Tot