io 6 Excerpta Ex Literis,
stigavit, id ipsum ullo modo penetrare potuit. Semper ita-que addiscendum nobis est, nec ullus tam doctus, quin usus& aetas plura edoceat. Porro Cometas ex mente Hevelii, exhalitibus fumidisque evaporationibus tam Solis, quam reliquo-rum Planetarum omnium conflatos, & compositos esse, quaestioest maximi ponderis, fk profundissimae contemplationis, interCopernicanos quidem pro certo; at vero reliquis naturaliumrerum indagatoribus, in aethere generationem & corruptionemnegantibus, pro magno paradoxohabita. Vale, HannoveraeAnno 1 66$ . 21 . Augusti.
Admodum Reverendo
ATH AN ASIO KiRCHERO Soc. I.
STANISLAUS LUBIENICT ZK I, 5 .
A Diungere aliquid literarum necessum habui opusculo isti,quod Humanissimi Riccioli Tuique caussa haud levi labo-re concinnavi. Nec enim solum, ut vides, Prodroimum Co-meticum Hevelianum in compendium redegi, sed &: annotati-unculis quibusdam hic illic ornare volui, quae tamen non pa-rum, ubi ad quaestiones a me &per me ab aliis, majori rerumAstronomicarum peritia instructis, propositas respondebit, au-gebuntur, nec parum luminis quibusdam Palatii Astronomicicameris inferent. Magni me, ut par est, Labores Hevelianosfacere, fateor, & ubique testor, &, si Prussia Provinciarumnobilissima Copernico, Artho & Criigero, certe & Heveliosi vel omni comparatione odiosa abstineam, optimo jure glo-riari potest. Praecipue vero celeberrima illa non tantumMercurii, sed & Palladis artibus Urbs Dantiscum , cui haec triacoeli Astronomici sidera ( Copernico enim Thorunium pulchra& polita gaudet) debemus. Tanto vero lubentiüs de Hevelioapud Te loquor, quia video Te quoque ipsum ejus accuratasobservationes Solares & Lunares magni facere, & eum dubio
pro-