IO8 Excerpta Ex Literis,
Generose
Domino STANISLAO LUB1ENICTZKI,
M. FRIDER.ICUS BüTHNERUS. S.
Ratum est mihi conatus meos Virum aliquem doctum in-'“^venisse Patronum. Vereor ne pluris forte aestimentur, quamipst vel digni sunt vel ego merear. Quamvis non dubitem ,Te non tantum Virum Doctissimum, sed & in Mathesi Astro-nomicis versatisfimum appellare . Exungue enim Leonem.Pro transmissis observationibus Cometicis, gratias ago: sedhostimenti loco Germanica quaedam de eadem materia adjun-gens . Civibus nostris gratificari volui.
Multa super Coeli rogitant incendia multa. Materiam,uti illam Anno 1652. Astronomice non discussi: contentusfamem eorum explere, qui cum- Seneca lib. 6 . quid sit? quidsignificet? inquirunt. An acu rem tetigerim, dies docebit.Quod loca Cometa: notata attinet, premitur nostrum Gym-nasium simili sato, ut necessiriis Machinis, sive Instrumentisdestituatur. Quamvis Gedanum quod sibi gratuletur habet,quod Amplissimus Dominus Hevelius defectum eum 80 ma-chinis suis Astronomicis & laboribus nocturnis suppleat solus.Idem post Cometographiam, quam nunc prae manibus habet,novum Canonion fixarum conscripturus. Quo nomine laborfrustra fuerit oculos ad Fixas impellere, & observationes curio-se ad eas alligare, cum eas nondum sat tuto habeamus restitu-tas. Plurimae vacillant, nec quae sint in Canonio Tychonianodignosci poslunt. Quam causam primam este judico, curCaelum ä Tabulis, & calculo Erronum & figurationum tanto-'pere discrepet. Congessit idem noster Dominus Hevelius li-brum observationum Fixarum, aliumque Planetarum bonae sa-tis magnitudinis, summa diligentia, & facili manu habitarum,non contentus semel distantiam accepisse, nec unam saltem fi-xam