Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
116
JPEG-Download
 

i1 6 Excerpta Ex Literis,

tantum non insuperabiles vincis, quanta totum hominem (nequid ultra dicam) mereri videatur. Verum & post devoratoshos labores scribendi opus, quo omnia in ordinem redigantur,in publicum proditura tertio saltem homini facessat negotium,sed interim tu quarti nedum quinti munus obis, dum caelato-rem agis, totamque editionem, tuis typis, tuis sumptibus, tuiscuris ornas. Quantum itaque Te Virum praedicare debeam,qui unus isthaec ita praestas omnia, ut si haec singula totidempraestarent, merito laudandi e stent. Evolvi nuper (post prio-ra scripta) Cometographiam Tuam, nondum ea quidem, quammeretur diligentia, sed summa carpens utcunque evolvi; Etquanquam ego is non sum, qui de tuis judicium ferre valeam(ut quae Coelestibus observandis ita parum sum versatus) nonpostum tamen, quin accuratam illam in observando diligenti-am & calculi labores maximos agnoscere & praedicare. Ipsam-que quam tractas Hypothesin, quanquam non ij sirnus, qui derebus tam procul dissitis quicquam certi statuere valeamus,omnino dignam este censeo, quae perpendatur, nec sua proba-bilitate carere. Quod quidem prope hoc totum est, quod inobscuro hoc de Cometis negotio hactenus sperare datum est -Tu interim vale Vir Clarissime, & perge, quod facis rem Coele-stem ornare. Oxoniae z6. Octobris Anno 1 666 . '

Ex idiomate Italico translata

LE OPOL D US Dux Hetruriae S. P. D.

JOHANN1 HEVELIO,

T) Articipem me fecit pro humanitate sua Dominus Episcopus-de Beziors diligentislimarum eruditislimarumque Domina-tionis Vestrae Observationum; Quas ipsas, quanta aestimationeanimique gaudio exceperim, non opportunum nunc duco mul-tis exponere, cum Eadem bene noverit, quo desiderio easdem

ä favo-