Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
119
JPEG-Download
 

Ad Joh. Revelium. i 19

xuri. &rc: Vale & ä Societate Regia plurimum salve, necnon a

Londini die 27 . Febr . Claritatis Tuse

Anno i 667 . studiosissimo

HENRICO OLDENBURG,Ex ld;emate Italico translata

LEOFOLDUS Dux Hctruri«'.

8 . P. D.

JOH ANNI HEVELIO.

Applausus Eruditorum, illorum est praemium, qui typis pu-blicis labores laude dignos edunt. Idcirco facile mihi per-suadeo, Dominationem Vestram libenti animo suscepturam,quem Eidem mitto librum, a Doctore Johanne Borelli edi-tum , sopra la forza della percossa (de potentia repercussionis)idque ideo potissimum , quoniam nemo alius hanc materiamhactenus tractavit. Quod non obliviscar delectationi Domi-nationi Vestrae occasionem praebere, signum est affectus & aesti-mationis, qua merita Sua veneror. Interim prosperrima quae-que Eidem apprecor!

Dabam Florentiae, die Aug. 20.1667 .

Amplissimo Viro

Dn. JOHANNI HEVELIO,

Consuli Gedanensi.

ISMAEL BULLIALDUS, 5. P. D.

^Larislimus Auzoutius nihil responsi ad Mantissam tuamhactenus conscripsit, quamvis ab Anglis excitatus, a Pari-siensibus, aurem ipsi quotidie vellicantibus, morasque longio-res objicientibus, sit subinde lacessitus; an tandem responlu-lus sit,dies docebit: quod vero respondere possit, unde sit ha-biturus & petiturus , nescio; cum te in dignoscendo ac di-scernendo