Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
121
JPEG-Download
 

I 2 I

Ad Jok. Hevelium.

Vir Amplüßme.r X dono tuo Ko^TBjfflcp/a» , nec incomitatam illam , sed^Mercurium item in Sole, Ver.eremque, Historiolam raraeStellae, Vibrationes Lunae, caeteraque id genus arcana mun-di (quae felicissime recludis) & libenter accepimus, & exi-mium Autorem, de tanto, tam vario, tam praestanti munereplurimum exosculamur. Sunt quidem istae lucubrationes ( siprocul tantum intueamur ) ä capite ad calcem formis oppi-do venustis & elegantibus, & in bono lumine positis exprestae;Caeterüm ignavis homuncionibus , non sapientiae consultis il-liusmodi ad legendum lenocinio est opus; Nos quod attinet,(Clarissime Domine) in memoria habemus, quibus auspiciisprimum Orbi Doctorum innotuisti; & annos praeterea jamduodeviginti in ^eMvo^acpia volutati Scriptorum tuorum ge-nium apprime tenemus; nec facilius internoscimus Herculemex pede, quam Hevelium nostrum ex argumento, cui solus exomnibus (quiliteras nunc colunt,) par esse potuit. Hoc au-tem nomine , si, quemadmodum Tibi nos sentimus obstrictos,si quas habemus animo, verbis agere gratias instituamus, li-brum profecto statim, non Epistolam exaraverimus; nequetantum sic indicaverimus, quanti Te faciamus, aut quantumin amore,eruditioneque Tua incredibili gloriari soleamus. Et-enim in quä Tu palaestra desudas, Antiquos frustra, frustraquoque siiperioris aevi professores moramur, quos ad unum o-mnes aut dormitantes excitas, aut caligantes illustras, aut la-psos erigis, aut nescientes doces, aut impeditos explicas: necin calculo solum flammas hactenus inconspicuas hic illic ar-guis , sed Cometarum etiam originem, locum, figuram, Paral-laxin, molem, & facies sic evolvis, sic desinis, sic edisseris, utimposterum nihil periculi sit, nequis uterum in Philosophiaferens, ad novi jubaris Terriculamentum abortiat; praesertimsi Te duce Magistroque utatur, quo praeeunte, sive rubet, sive ,

desinit