Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
125
JPEG-Download
 

Ad Joh. Hevelium. 12?

eo non modo eximia Tua diligentia in observationibus Coelodeducendis, & ad calculos revocandis jam ex Prodromo Tuo,& Mantissa mihi rite perspecta, admirationem de te conce-ptam magnopere adauget; verum etiam tuus se offert ingensanimus, solersque industria in Theoriis Cometarum constitu-endis & cum observationibus comparandis, caulisque Physi-cis difficillimarum Cometicarum proprietatum indagandis. Ti-bi igitur de tanto opere absoluto, aeternitatique commendatosummopere gratulor, deque tanto munere, quod mihi in stim-mn pretio est, ingentes ago gratias, hoc etiam nomine, quodmeorum qualiumcunque in hoc genere Conatuum honorifi-cam in eo mentionem saepius facere non fueris dedignatus.Magnum sane desiderium Machinas tuae Coelestis, observatio-numque tuarum omnium, quarum Ipem facis, in nobis exci-tasti, quod,ut quam primum fieri potest, expleas, te etiamatque etiam rogo. Nec enim dubitamus quin illae pro sum-ma earum subtilitate & fide ad hypotheses motuum Planeta-rum accuratius constituendas, sint quam aptissimae. Magniigitur nostra interest scire quamdiu nobis earum editio sit ex-pectanda. Hic equidem Christianissimi Regis incomparabilimunificentia ad exactissimas observationes imposterum haben-das compellimur. Veruntamen Astronomica specula Regiamagnificentia exsurgens, quo excelsior solidiorque est, eo plustemporis ad fui perfectionem requirit, atque interim dum lo-ci ad observandum idonei incommoditate adhuc laboramus,tuae nobis valde succurrerent observationes. Tu igitur VirClarissime incoeptis ingentibus insiste, Teque DE US O.M.publicae utilitati diutissime servet incolumem.

Parisiis z$ .Julii, Anno 1 669 .

llluflrisfime £ 5 * Speßatifßme Domine

Domine Observandis fime .

A Ccepi his diebus Cometographiam, sed nullas ä Te literas,^ Q Z sive