Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
134
JPEG-Download
 

134 Excerpta Ex Literis,

jure succenseat. Faxit DEUS O. M. ut ne ausis Tuis planeHeroicis, ac non nisi tanto viro , quantum Te omnes, quialiquid de Coelestibus hisce studiis possunt judicare, suspiciunt 3atque venerantur, dignissimis, vel animus aliquando defiat,vellaborum moles obsit, vel valetudo infirmior impedimentum ob-jiciat. Ita enim fiet, ut dum sapientissimi Architecti opera mor-talium obtutui exponis, ipse supra .omnem mortalitatem eve-ctus, Teque nomenque Tuum, jamdudum per omnia orbis no-stri regna celeberrimum,asternitati consecres. Magna in omni-um animis desideria excitasti , Ipe in publicum aliquandoemittendae Machinae Tuae Coelestis , qua accuratissimaetum Planetarum , tum fixarum stellarum observationescomprehendantur, sed ei accidere credo, quod Keplerus alicubide Astronomia jocatus,eam mulierum mores imitari dixit,quaedum moliuntur dum comuntur, annus est. Non est ignotumiis, qui haec intelligunt, aliud esse, Mathematica scribere 3aliud, politicum aliquem dilcursum in vulgus emittere: ibienim inveniendis componendisque rebus mira opus est accu-ratione : hic autem nonnunquam etiam impune ä recto tra-mite discedere licet, & erroribus, effugio qualicunque reper-to, facile patrocinium aut indulgentia paratur. Ad meaquod attinet studia, me Mathematicis plurimum delectari fa-teor: ac ex eorum quidem latifundio Astronomiam potissi-mum selegi, in quam excolendam, ut meo obtemperem ge-nio, quicquid est vacui temporis collocem. Cum autem of-ficii ratione Mathematica non doceam, inde fit ut eo instru-mentorum apparatu, qui ad subtiliores requiritur observatio-nes, destitutus, aliorum artificum , inter quos Tu, Vir Am-plissime, mihi Apollo es, observatis potius, quam meis, de-bito modo tractatis, in emendanda Astronomia uti cogar.Pinde factum est, ut ex annorum plurium pertinaci quidem,sed tamen & officio meo, & sequiore aliquando valetudine,

in-