AdJoh. Hevelium. 15^
& Tibi unice nobilissimi inventi quo Literatos summe obligas,deberet gloriam. Tu vero coelestem hanc scientiam tam un-dique excuties & penitus absolves, ut nullam prorsus noviquid inveniendi aut copiam aut spem posteris futuram relinquas,nisi quis stulte & temere putet se vel ipsum DEum videre pos-se & metiri. Tu solus in coelo versaris, nos proni in terra ja-cemus i Tu domos athereas, uti propriam, familiariter reclu-dis & intras, & quid ibi, vel in secretioribus angulis agitur ae-que perspicis. Velocissimum quodque sidus in itinere conci-tato & cursu rapidissimo arripis & detines, donec fateatur quotendat, & quibus stadiis, & quid sibi in Coelis iit negotii:Etiam ipsiim Solem ad Terram deducis, ut cuivis ardentes ejusradios innoxie in oculos admittere & manibus impune tractare& palpare liceat. Si quod autem novum & fortuitum exo-riatur lumen, ad tuum statim tribunal sistitur, detractisasciti-tiis crinibus & barba,furtivos arguis vultus, & de plebe igniumeste palam pronuncias. Nihil minus meritus es, quam utTi-bi in terris ponatur statua, in Coelis ut ipse sidus fias quodomnium ad se oculos trahat, & in cujus novissime accenso lu-mine, optime licet noto, defixi haereant & stupeant Coeli Spe-ctatores. Ipse senescas inter cognata sidera, nec prius solvasquod naturae, quam quod ex promisso literato orbi debes.Semper autem aliquid novi sub manibus crescat, ut habeas•quod causcris, quominus importuno cedas fato. Ut verotk dierum &c operum fatur de Coelo in Coelum transeas im-pense expetimus. Cantabrigiae e frequenti Senatu 1 6 Kalend-Jan. Anno 16/; .
Dignitatis Tuae Studiosissimi
Procancellariusreliquusque Senatus Aca-demiae Cantabrigiensis.
S 2 Cele-