1 + 8
Excerpta Ex Literis,
Clarissime ac 'Nobilusime Domine,
Domine Amice Colendisfime.
Actenus de meo erga Nobilissimam Dominationem bono
*■ -*assectu silui; commodiorem nimirum expectans Occasio-nem : quam ad praesens nactus, rumpo silentium, meamquepropensionem cum omni officiorum genere, notam esse com-mendatamque cupio. Ad hoc autem vel ipsius naturae instin-ctu ducor, quae jubet, ut illos qui insignia animi dona possi-dent, quamvis nunquam viderimus, quodammodo diligamus.Hoc ego ipsum licet ignotus, semperpraestiti erga NobilissimamDominationem, postquam de ingenio excelso, scientiaque re-rum Coelestium (qua abunde Vestra Dominatio pollet) ex o-peribus doctissimis, edoctus suerim, adeo; ut fatear libere (pa-tere solum istud sibi adjungere testimonium ) accuratiorem A-stronomiae Correctorem nostra tempora non genuisse, praeterVestram Nobilissimam Dominationem: cui moderna actas pal-mam, posteritas gratiam merito debebit. Caeterum cum insuo erudito opere, videlicet Mercurio sub Sole viso, pollicitafuerit Vestra Nobilissima Dominatio, Tabulas primorum & se-cundorum mobilium luci publica: consecrare; eas in dies & an-nos avidus exspecto & habere cupio, simulque opto, ut Superiprorogent annos, quo possit hoc promissum opus, si nondumpraelum vidit, perficere. Sic enim cefpitantibus VariorumAuctorum Tabulis, dabit remedium ac medicinam. Jam &Rudolphinx, quas pro correctissimis hactenus judicant variiProfessores, vacillant, inque Eclipsibus definiendis, a scopoveritatis sensibiliter aberrant. &c. Sum interea NobilissimasDniois Vestrae intime addictus &c fausta omnia vovens
Datum Zamoscii die 6 , Sept. M.Stanislaus Niewieski.
s.n. Anno 1674. Philosophiae Doctor,Ordinarius in Acade-
mia Zamoscensi ,Matheseo$ Professor.
Am -