i84 Excerpta Ex Literis,
dice) contingit bonum, quam grata per cuncta secula memo-ria, de bene gestis in usus publicos, vel literarum parta. Do-minus Flamstedius, qui jam ad te scribit, Observationes Ecly-psis Lunaris Octobris H a nobis felicissime habitas transmitterepromisit, itaque me eä de re excusatum habeas velim.
Brevi, DEO volente, Civitatem Vestram visurus iter su-scipio , ut Virum apud eruditos universos Celeberrimum,quemque non stne aemulationis quadam specie veneror, ocu-lis meis agnoscam, utque Instrumenta tua modumque obser-vandi expertus intelligam. Utque de ulteriori Astronomiaeprofectu te consulam. Juventuti vero nostrae, quae vix hodievicesimum secundum annum attingit, venia impetranda est,dum Reverentiam Vestram majoribus curis occupatam, ineptiismeis lacesso. Vale Vir Clarissime, meque omnibus observan-tiae ac obsequii vinculis tibi devinctum ne dedigneris redamareDabam OxonixNovetnb.ii,S. vct. 1678.
Edmundum Hallejum.
Vir Amplissime ac Consultissime .
V 4 Agnum apud omnes Astronomiae cultores desiderium ex-ercitavit, quidam ex urbe vestra nuper huc advena, referensThesaurum tuarum Observationum Coelestium publicam mo-do aspexisse lucem, ac typis evulgatum omnium admiratio-nem sibi polliceri. Certe, cui perspecta sunt praeclara tua &merita & molimina, quibus indies divinam hanc scientiamexornas, ac rara observandi peritia Lunam ac stellas (artisicioplus quam magico) e Coelo in terram deducis, is non poteritnon nisi prorsus eximia, ä tuä industria exspectare, ac perspi-cacem illam vigilantiam debito affectu prosequi, Neque estquod dubitemus, quin ea, qua polles virtute , pari etiam a-mesinclarescere bonitate ,hoc est , Angliae quamprimum nova
haec