186
Excerpta Ex Literis
Viro Amplissimo & Celeberrimo,
Domino P. TITIO,
J. HE YSIUS, S.
On minori me beneficio affecisti donata Celeberrimi Heve-
L uii, Solis Mathematicorum fulgentissimi effigie, meritissimisTuis elogiis exornata. Gratius mihi nihil accidere poslet, quamsi ea contingeret felicitas, ut inter eos, quibus tanto Viro inno-tescere datum est, loco, vel postremo, ego quoque haberi pos-sem. Qiiodsi gratiam hanc Epistolio quodam ab eo implorarenefas haud judicandum foret, vellem equidem lubentissime vo-ti mei periculum facere, qui alias jamdudum praeclara IngeniiHeveliani monumenta, eximiaque in universam rem Mathema-ticam merita prolixa animi veneratione sum prosecutus. Verumantequam eo audaciae progrediar, quaeso Amplitudinem Tuam,ut quid fieri decet, sedulo me edoceat Consiliumque desideriisflagrantissimis subministret. Vale Vir Amplissime, & favereperge. Holmiae die 5 Julii, Anno 1679.
lllhflnssme & Eruditissime Domine,
Domine & Amice Colendissime.
T'Ransmissum mihi munus ab Illustrissima & Clarissima Domi-
-*■ natione Vestra non solum apud me summam meretur grati-tudinem, sed toto literato Orbi perpetuam indicit memoriam,quae nullis seculis unquam obliteranda , tanto majora fumet in-crementa, quanto Astronomia universa plus acquisivit fulgorisatque utilitatis. Gratulor deinde quod vivens & videns eamhauriet ex laboribus consolationem, quam plurimi nonnisi post-humam habere potuerunt. ExoptoutDFus O. M. Illustrissimam& Clarissimam Dominationem Vestram longaevam & vegetampro bono Astronomiae conservare velit, quatenus pluribus ad-huc accessionibus eruditissimis suo indefesso Herculeo labore au-
geatur.