Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
188
JPEG-Download
 

188 Excerpta Ex Literis,

cus mihi commonstratus fit, atque quod toties mihi concessumlit Vestris adesse Observationibus, non inter minimas felicitatespono, sed etiam abunde mihi gratulor de suscepto meo itinere.Taceo inventa ingeniosissima ista, quibus ingentia Vestra Orga-na nullo fere negotio, quasi minimo digito dirigi possunt, quasomnia in perpetuum Astronomurum commodum accuratissime,prout res fert, in priori parte Machinae Vestrae Coelestis descri-buntur. Me vero ultrö testem ossero certitudinis vix credendaeInstrumentorum, contra omnes qui imposterum ObservationesVestras in dubium vocare possint, quippe qui hisce oculis vidi,non unam vel alteram , sed etiam plures Observationes stellarumfixarum Sextante magno Orichalcico, a diversis etiam Observa-toribus , quandoque etiam ä me ipso, licet parum exercitato per-actas , ac amota regula repositas, accuratissime atque fere incre-dibiliter inter se convenire, ac nunquam nisi temnenda minutiparte inter se discrepare. Quod an majore gaudio an admiratio-ne exceperim nescio. Namque ex intimo isto affectu quo Scien-tiam Sideralem colo, nil gratius mihi obtingere poterit, quamquod certo constaret, tanto ac tam accurato penu locupletatamesse Astronomiam, necquicquam magis mirum, quam quod ad-eo accuratus sit. Hinc possunt examinari Tabulae jam constructae,atque etiam novae procudi, quas forsan non adeo facile eludetCoelum, dummodo sibi constans sit, (de quo dubitare cogit mo-tus Saturni nondum numerorum legibus adstrictus) neque ipsegravabor, volente DEO, operam dare isti negotio. Interea veroVir Honorande, favore Vestro cohonestare, atque animos adde-re non desinas, nec pereat affectus Vester benevolus erga me im-merito conceptus, dum ego precibus fusis DEum O. M. supplici-ter rogo, ne unquam deficiant animi corporisve vires, utq; possisdiu OrbiLiterato prodesse, nec nisi ferus in Coelum redeas, Sicvovet Nominis Vestri Cultor assiduus

Dab. Gedani Julii 167-.

EDMUNDUS HALLEJUS,

cL-