194 Excerpta Ex Literis,
In calamitosissimum Incendium quo , quicquid peneHevelianum erat, cum quadraginta Domibus, 2 6 . Se-ptembris Anno 1679 . abfumtum est.
■pLuribus hic ustis inclaruit Urbibus annus,
**■ Haec data Mulcibero, victima, Marte fuit.
Nunc fine Marte Tibi (ledanum ferus injicit ignes,
Uranies Templum diruit ille Tuum;
Heu quot ibi partus Magni periere Parentis!
Quot Monumenta, quibus par nihil Orbis habet!Crimina Mulciberi cum narrat fama, fatere,
Mulciberi nullum tristius esse nefas.
JOACHIMUS PASTORUlS.
In luctuosissimum Incendium,Gedani, Anno 1679,dic
26 Septembris cum mane inde disceflislem, velperi
exortum.
D Ulcia natalis vix mxnia linquimus Urbis;
Vix Patriae licuit deseruisse Lares:
Horrida, heu! furgunt Incendia; celsaque lateCulmina, Vulcano depopulante, ruunt.
Ante alios, nostri Decus immortale GedaniHEVELIUS, noti Gloria quanta Poli!
Ardua qui tantis scrutatus sidera curis,
Ingenio Coelum subdidit omne suo,
Maxima cunctarum sentit dispendia rerum,
A rdentisque videt fata dolenda Demus.
Immensi pereunt pulchra Instrumenta Laboris,
Et raris praestans Bibliotheca Libris.
Sidereas speculae Turres, & praela, typosqueInsignesque rapit noxia Flamma Tubos.
Cuncta rapit doctae, commissa volumina LuciQuae legit, &: totus, qua patet Orbis amat.
Attoni-