Ad Joh. Hevelium. 197
Vir r Pr<tclartifme atDoBifstme.
P 7 X binis ad me datis literis, dat. 1 5. Aprilis & 14. Octobr.
varie affectus sum & laetitia &c dolore. Primum, quod volu-men alterum Machinae Coelestis, Observationesque Astronomi-cas fructum Laborum tuorum in publicum emiseris, mihiquetransmittere non dedignatus fueris; mox dolore non exiguocruciabar ex postremis, ob maximum damnum* quod non tan-tum res tua privata, sed & publica persensit ex luctuosissimo In-cendio, quo cognovi sedes tuas, totamque Astronomicam Su-pellectilem conflagrasse. Non est quod silentium meum diu-tinum negligentiac vel ingratitudinis incuses, quippe gratissimummihi fuit, sicut i Lc omnes tux lucubrationes, hoc volumen Ob-servationum , gratesque tibi eo nomine debeo maximas. Distulialiquandiu responsum & gratias, quas habeo tibi pro eximio mu-nere , donec grata aliqua ratione tibi responderem. Recepi haectria bxemplaria circa ultimum diem Junii i quo tempore SacraMajestas Regia & Illustrissimus Dominus Cancellarius Magnusprofecti essent in Holsatiam * Cumque mihi' ante reditum eo-rum in praedium meum Lindholm abeundum esset, nolui taminanes tibi mittere epistolas, quae non te certum redderent deredditis exemplaribus blervationum. Verum cum redeuntemnuper ex praedio deprehenderit me novissima tua tpistola , quastantam cladem mihi denunciaret, nolui diutius responsum dif-ferre i partim ut rescires mihi literas tuas recte traditas esse, par-ti m ne dolori tuo meoque aliquod solatium denegaretur. Quamacerba mihi videatur haec calamitas, eorum qui immortale ali-quod &c posteros semper cogitarunt, exemplis domesticis edo-ctus , fatis existimare potes. Nam ut taceam Tychonis Brahaei,aliorumq* infortunia, recenti memoria teneo fratris mei ThomasBartholini, quem ante paucos annos tam maligna fortuna respe-xit , ut totam Bibliothecam cum Manuscriptis domoque universa
B b 3 saevis