Buch 
Excerpta ex literis illustrium et clarissimorum virorum ad ... Johannem Hevelium ... perscriptis, judicia de rebus astronomicis ejusdemque scriptis exhibentia / studio ac opera Johannis Erici Olhoffii
Seite
204
JPEG-Download
 

204 Excerpta Ex Literis,

personant, dum multis tot Instrumentorum ac librorum jactu-ra intolerabilis visa est; alii Te jamdudum moerore animi ex-cinctum ac plane mortuum propalarim: pretium scilicet addi-dit flammae voracitas, & virtutem amissam qusnmus invidi.Verum quis fit tandem tuarum rerum status, & num aliquidnovi incommodum Astronomiae moliaris omnino est , quodscirem; Indefessa enim ac generosa mente pergas, atque ex ci-neribus novum exstruas Mausoleum necesse est. Ultimis Tuisad me literis mentionem fecisti de novo quodam Codesti glo-bo ut & Catalogo Stellarum fixarum edendo , & quod bonoomine atque Uraniae gaudio, ex relatione quadam Hamburgoad Societatem Regiam huc transmissa percepimus, descriptio-nem illam Stellarum ut & Repleri Hipparchum cum aliis MSS.incendii evasisle periculum alius denuo affirmavit nuncius.Certe non dubitamus, quin tua haec laborum documenta bre-vi lucem sint visura, digna quippe quae ad omnem posterita-tem asserventur, vel ipso Vulcano judice. Desiderabas quo-que exactius paulum ut inquirerem , quaenam de Tuo obser-vandi Stellas modo ad Anglos hic retulerit Dominus Halley,sed perquam honorifice ubique Tuam exposuit diligentiam &dexteritatem , atque alia prorsos opinione eos imbuit, qui ne-scio quam imperfectionem tuis organis adscribere antea ausifuerant. Tuum pono erit, Vir Amplissime , nova orbi sop-peditare industriae lumina , quae evidentissima erunt in illoStellarum indice. Quod reliquum est , feliciori ac tutioripassu procedant quaevis tua molimina , ex animo precor.DEU Mque pro infinita , qua gubernat Mundum Sapientialargissimam Tibi aliorum bonorum copiam redditurum esteindubitato auguror voto. Vivas ac valeas quam optime.

Dabam Londini, die 17, Februarii Anno 1680.