208
Excerpta Ex Literis,
Viro T^obilüßmo ,
Domino JOHANN1 HEVELIO,
J. G. R AB ENER, S. P. D.
Q Uas literas ad me die 14. Februar, st., n. conscripsisti, easrecte accepi, & cum gaudio. Non enim opinatus eram,hu-manitatem Tuam tam promptam este poste, ut tam cito respon-sum redderet. Obtulit verö M agister Postx & literas & ea, quaaiis adjunxeras, nihil tale exspectanti. Domum itaque statim re-tuli, & ä familiae strepitu vacuus attentissimus omnia perlegi quasscripseras: Et primum quidem acerbissime tuli, quae de amico-rum perfidia narras, imprimis quod memoras, este quosdam ,qui data opera satagant , quo minus Urania Tua restituatur iquod certe non est hominis sed Monstri infernalis. Ego id, ve-ritate teste, de me pronunciare postum, quoties Scripta tua legi,aut vidi potius, toties tacite DEUM veneratus sum, qui sccu-lum vitae meae indulserit ä barbarie repurgatum, in quo magna-lia sua & cognoscere, & cognita depraedicare possimus exactius.Id etiam vovi mecum, ut tanta accuratione liceat nobis intueri& premere vestigia Voluntatis Divinae,qua corporeis sequimur &dimetimur oculis opera ejus in natura suspensa & obvia. Deindedetestatus sum publicam illam ingratitudinem, qua se obstrin-xerunt ii, qui a Te beneficiis affecti, iisq; fortunis beati sunt, ucgrati este valeant. Non loquor de Magnatibus,quibus non vacatprae mundanis Coelestia curare: attamen honoribus suis deesleadeo non solent, ut Consecratoribus famae suae non exhibeantbenignitatis exempla. Dedicationes enim illae saepe ad posterita-tem transvehunt eos, qui silentes alioqui persistent, nulla post fu-nus memoria. Quapropter potior culpa apud eos est, qui Princi-pum pecunias tractant circaq; eas obbrutescunt, homines utplu-rimümaut lapidescentes aut jam concreti. Vale in DEO, cujusNumini
Tc ex toto Corde commendo, Scribebam Stargardia: die XII. Febr.Anno 1681, AMoa-