IV ßavo ,uruleo , (•HU colori-his,
46 'ASTRONOMIA PHYSICA.
ret candidior,quia minor:pauciores quippe radiorum inter-ruptiones percipiuntur. Sic Luna subrubra videtur, proptermacularum nigredinem , qua? illius candorem adulterant. Si-mili ratione pannus nigrior,vbi multa luce perfunditur,sub-rubrum , aut purpureum colorem exhibet. Quod si per can-cellos citato cursu, aream a Sole illustratam prospicias, nil ni-si colore rubeo infectum cernes, propter alternas albi nigri-que interruptiones. Cumque e multa luce in obscuriorem lo-cum ingrederis, tum fulgorem quemdam rubeum vides: namretina quL in fundo oculi constituitur , quarque visus orga-num existit, multa luce adhuc perfusa alternas subit luminis,&: tenebrarum, seu albi nigrique impressiones. Sed vnde ce-russa in minium quod adeo rubet; chylus in sanguinem faces-sunt? aut cur fumus hydrargyri rubeus est, cum idem fubln-matus tanto candore niteat i An quia cerussa , chylus, hy-drargyrus fpharricis constant particulis,'quae calore dividun-tur, atque in colorem medium inter album, &c nigrum dege-nerant? Hinc etiam liquet, cur caro candida cassarie nigra ob-tecta, vel humor crystallinus bovis itidem albus, processibusciliaribus obvolutus; vitrum denique nigriori, & quasi capil-lari velo tectum, rubeant. Candela quoque extincta, & fu-mans , vbi accensae candela: admovetur, fumum emittit ru-beum. Siquidem in his, &: aliis innumeris, fit quaedam albinigrique temperies, ex qua rubeus oritur color, qui nec con-tinuam lucem postulat-, vt candor; neque continuas radioruminterceptiones, vt nigredo; led media forte contentus est. Quo-circa vbi paululum accensus est, perstringit oculum: nam ma-jori contentione opus est,vt visus has luminis interruptionesalternatim dispositas discernat. Hinc forte tauros, & leonesin furorem agit. Tametsi id quoque potest accidere quod hiccolor speciem sanguinis praebeat. Sequitur vt de flavo colore,necnon de caeruleo, viridi, ac purpureo pauca subjiciam. Fla-vus inter album, & rubrum medius est; vti carruleus nigrumtp inter, rubrum, medium locum obtinet. Flavus itaque prosingulis interruptionibus, duos radios nactus est; vnum ab al-bo, alterum a rubro,cum vnainterceptione mutuatur. Cae-ruleus e contra, duas interruptiones vnico radio temperatas.