Buch 
Ioan. Bapt. du Hamel astronomia physica seu de luce, natura et motibus corporum caelestium libri duo ... Accessere Petri Petiti observationes aliquot eclipsium solis et lunae: cum dissertationibus de latitudine Lutetiae, declinatione magnetis, necnon de novo systemate mundi quod anonymus dudum proposuit
Entstehung
Seite
60
JPEG-Download
 

3 o ASTRONOMIA PHYSICA.

respondent. Cum itaque cazruleo plus insit lucis, quam purpu-reo; illi novem gradus lucis concedamus, qui ad 24. compa-rati eam rationem habent, quam3. ad 8. qmcque concentumdiapasotestaron efficit: siquidem 9. bis in 24. continentur, ac6. supersunt nempe i- ipsius novenarii. Sic purpureo octo gra-dus tribuimus, seu tertiam partem totius lucis, quae in albedi-pe invenitur ; haec ratio in sonis modulationem efficit, quae dia-pasopente vocitatur. Nigro demum colori 6. dumtaxat gradusdamus, quartam ipsius lucis portionem, quam albedo comple-ctitur. Est igitur inter lios colores extremos proportio similisdisdiapason, vel octavae duplici. Neque hic excutio cur vnaproportio sit altera nobis jucundior; hoc enim longiorem exigitdisputationem , quam in alium locum rejicimus.

T h. Praeclare intelligo ; nec dum tamen mihi satisfactumputem , quousque nobis exposueris quae sit inter lucem ipsam,&: albedinem proportio: hinc enim quot cuique colori graduslucis competant, constare potent.

Simp. Huc ibam,lux ab albedine solo differt splendore,,vt subinde monuimus : luci splendorem detrahe > nihil eritpraeter candorem. Iam illud quod dicturus sum , paradoxonforte videbitur; dicam tamen, tantum ab albedine lucem dis-sidere , quantum albedo ipsa differt a nigredine. Nam inter lu-cem purissimam, atque albedinemtot colores splendidi inter-jacent, quales in trigono vitreo Soli adverso conspiciuntur,quot inter albedinem, &: nigredinem intercedunt: ergo interalbedinem, &: nigredinem cum sit proportio quadrupla, eademinter lucem, & albedinem ratio invenietur; cumque albedini24. gradus lucis insideant , in ipsa luce 96. gr. reperientur.Eadem quoque manebit inter alios colores proportio; adeo vtcolor splendens quadruplum lucis qua: in dilutiore inest , com--plectatur. Atque vt in musica, quantum vis octava duplicetur,eamdem scmper efficit modulationem : tametsi intervalla so-- notum augentur, idem concentus manet, quod ipsi octava: pe-culiari quodam jure convenit , neque in vllarn aliam cadit har-moniam; sic lux quantumvis fulgeat, semper videtur candida:nec rubeus, nec viridis, aut alius color ipso splendore in aliumcommeat. Non temere mihi excidet mirabilis proportio, qua;