39° NATURALIS HISTORIEE LIB. XXI.
folio : futilibus mox petitis ab India, aut ultra Indos. Lau-tiííìmum quippe habetur è nardi folio eas dari, aut veste se-rica versicolores unguentis madidas. Hunc habet novissimeexitum luxuria fœminarum.
Et apud Graecos quidem de coronis privarim scripsereMnesitheus atque Callimachus medici, quL nocerent ca-piti : quoniam & in hoc est aliqua v.aletudinis portio, inpotu atque hilaritate praecipue odorum vi surrepente falla-citer , scelerata Cleopatrae solertia. Namque in apparatubelli Actiaci gratificationem ipsius reginte Antonio eimen te,nec nisi praegustatos cibos sumente, fertur pavore ejus In-siste, extremis coronae floribus veneno illitis, ipfaque ca-piti imposita, mox procedente hilaritate invitavit Anto-nium , ut coronas biberent. Quis ita timeret insidias ?Ergo concerpta in scyphum incipienti haurire, oppositamanu : en ego sum, inquit, illa, Marce Antoni, quam tunova praegustantium diligentia caves : adeo mihi, si posti msine te vivere, occasio aut ratio deest. Inde eductum custo-dia bibere justit, illico exspirantem. De floribus supra dic-tos scripsit Theophrastus apud Graecos. Ex nostris auteminscripsere aliqui libros Anthologicôn : flores vero persecu-tus est nemo, quod equidem inveniam. Nec nos nuncscilicet coronas nectemus : id enim frivolum est: sed de flo-ribus , quae videbuntur digna, memorabimus.
Paucistima nostri genera coronamentorum inter hortentsia novere, ac paene violas rosasque tantum.
(i 6 ) Aristote avoit recherché pourquoi les cheveux blanchislent plutôtiuix personnes qui se servent d’elfences. Voyez Athénée, liv. iz ,p-6Ar>.